O gloriosa genetrix virgo semper Maria quae dominum omnium meruisti portare et regem angelorum sola virgo lactare nostri quaesumus pia memorare et pro nobis Christum deprecare ut tuis fulti...
Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Hodie nobis caelorum rex de virgine nasci dignatus est ut hominem perditum ad regna caelestia revocaret gaudet exercitus angelorum quia salus aeterna humano generi apparuit
Ave domina mundi Maria ave caelorum regina ave virgo virginum per te venit redemptio nostra tu inter mulieres speciosissima inter omnes et super omnes benedicta juxta filium tuum virgo et super...