Vigilemus omnes cum Christo semper cum timore accedamus ad Dominum quia hic est leo fortis qui surrexit et ipse vicit serpentem antiquum armemus frontes nostras in modum crucis ut non valeat fur nocturnus mentes nostras edere sed perveniamus ad caelestia regna
Haec est vera fraternitas quae numquam potuit violari certamine qui effuso sanguine secuti sunt dominum contemnentes aulam regiam pervenerunt ad regna caelestia