Duae verae sunt olivae per quos plantae primitivae nascuntur ecclesiae | Quibus Sion est imbuta et caelesti delibuta Roma rore gratiae | Isti Sion fundamenta bases tecta fulcimenta arcam portant foederis | Petrus primus principatu Paulus alter magistratu effulgent prae ceteris | Hi sunt summi bellatores duces legis et doctores vectes evangelii | Turres trabes cypressinae saga pelles et cortinae claves sanctuarii | Qui dum Romae docent mores plantant fidem et errores excludunt gentilium | Vincunt magos et Nerones nec abhorrent passiones aut crucis supplicium | Ergo vos in Christo duce tu in ense tu in cruce ardore martyrii | Nos ad crucem inflammetis nobis cenam impetretis caelestis convivii
Hi sunt olivae duae coram domino et candelabra luce radiantia praeclara caeli duo luminaria fortia solvunt peccatorum vincula portasque caeli reserant fidelibus