- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 601464 | R | Mundi redemptor domine (...) |
| 601464a | V | Aeternam requiem dona ei (...) |
| 601464b | V | Canendo tibi cantica sedenti (...) |
| 601464c | V | Cherubim ardentia seraphim (...) |
| 601464d | V | Cum quibus nunc per omnia (...) |
| 601464e | V | Quae decantant frequentia (...) |
| 601464f | V | Rex saeculorum tuorum (...) |
| 601464g | V | Ubi resultant organa angelorum melliflua MUNDI * |
| a02631 H | Redemptor mundi Domine crimina nostra dilue praecem populi suscipe et nos a malis erue tuo favente nomine | Invicte rex altissime summo quae possides trono plebis delicta ablue mitis adesto populo adhibends suffragia | Inclitam tuam possimus clementiam similiter votis largam potentiam defende Christe jugiter et protegas perenniter | Exaudi tuos famulos officium mancipavit ut non procumbant tenebris nec polluantur crimina nec corde pulset jacula | Aeternae pastor unice contritis corde respice incensum nostrum suscipe salute nobis adhibem medellam egris tribue | Sit tibi Pater gloria Ingenite cum Genito simul cum Sancto Spiritu qui es magnus et valida regnum tenens perpetuus | Amen |
| a05732 H | Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula |
| 008255 H | Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae | Scandens tribunal dexterae patris potestas omnium collata est Jesu caelitus quae non erat humanitus | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectet genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro purgat caro regnat deus dei caro | Tu Christe nostrum gaudium manens Olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum rubente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Gloria tibi domine qui scandis super sidera cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| a05733 H | Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula |
| 909041.3 Li | Kyrie eleison | Christe eleison | Christe audi nos | Christe exaudi nos | Pater de caelis deus miserere nobis | Fili redemptor mundi deus miserere nobis | Spiritus sancte deus miserere nobis | Sancta trinitas unus deus miserere nobis | Sancta Maria ora pro nobis | Sancta dei genetrix ora pro nobis | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis | Sancte Gabriel ora pro nobis | Sancte Raphael ora pro nobis | Omnes sancti beatorum spirituum ordines orate pro nobis | Sancte Joannes Baptista ora pro nobis | Omnes sancti patriarchae et prophetae orate pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Joannes ora pro nobis | Omnes sancti apostoli et evangelistae orate pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis | Sancte Laurenti ora pro nobis | Sancte Vincenti ora pro nobis | Omnes sancti martyres orate pro nobis | Sancte Gregori ora pro nobis | Sancte Martine ora pro nobis | Sancte Francisce ora pro nobis | Sancte Dominice ora pro nobis | Sancte Antoni ora pro nobis | Omnes sancti confessores orate pro nobis | Sancta Maria Magdalena ora pro nobis | Sancta Agnes ora pro nobis | Sancta Agatha ora pro nobis | Sancta Clara ora pro nobis| Omnes sancti et sanctae dei orate pro nobis | Propitius esto parce nos domine | Propitius esto exaudi nos domine | Ab omni malo libera nos domine | Ab omni peccato libera nos domine | A morte perpetua libera nos domine | Per mysterium sanctae incarnationis tuae libera nos domine | Per adventum tuum libera nos domine | Per nativitatem tuam libera nos domine | Per baptismum et sanctum jejunium tuum libera nos domine | Per crucem et passionem tuam libera nos domine | Per mortem et sepulturam tuam libera nos domine | Per sanctam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per adventum spiritus sancti paracliti libera nos domine | In die judicii libera nos domine | Peccatores te rogamus audi nos | Ut nobis indulgeas te rogamus audi nos | Ut ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut domnum apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris te rogamus audi nos | Ut nosmetipsos confortare et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas te rogamus audi nos | Ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos | Ut nos exaudire digneris te rogamus audi nos| | Agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Christe audi nos | Christe exaudi nos |
| 006410.Tp2 Tp | Fac domine deus quia verbum tuum Christe rex | Processit de virgine o genitrice dei Mariae | Concessit namque sua virtute hic namque in gremio in caelum terram in se o regentem virgo dei genetrix est confirmatum cor virginis in quo divina narrantes te rex | Domine deus alme dei deo regi Christo redemptor mundi conserva hoc populum Christe quod tuum est alme Jesu a principe mundi |
| 004164.1 A | Oportet nos mundum contemnere ut possimus sequi Christum dominum ne perdamus vitam perpetuam propter vanam hujus mundi gloriam te laudamus domine omnipotens qui sedes super cherubim propitius exaudi nos te laudant angeli et archangeli te venerantur prophetae et apostoli te adoramus te deprecamur mundi redemptor quem pater misit ovibus pastorem alleluia alleluia |
| a01213 A | Conditor alme siderum aeterna lux credentium qui pro peccatis nostis juste irasceris et propitius eris clamantibus ad te domine miserere nostri miserere nostri redemptor mundi et per intercessionem Mariae semper virginis ac sanctorum sanctarumquae omnium caelestium da nobis serenitatem aeris ut cognoscamus quia tu solus altissimus |
| a07047 H | Verus redemptor Christe lumen luminis imago patris splendor invisibilis de patre natus antecedens tempora ex matre vero prodiens in tempore promissionis foedus implens devite | Tu es sacerdos tu sacerdotes creas tu principatum sortis hujus floride Aaron dedisti consecrator inclyte perfusione sacrosancti unguinis et veste sancta cultum ejus praeparans | Sublime cujus in caput praemittitur nitens Olympo mitra auri lamina stola decoris vestimento foderis ambitus idem quem sacratam nuntiat impressa vestis et colorum dignitas | Coccus jacintus torta bissus purpura cultus dicati preferentes gloriam vesti sacrate hora tintinabulis erant corusca rite dependentibus ut templum intrans audiretur pontifex | Distincta gemmis pulchritudo pectoris affigebatur sub figuris optimis smaragdus illic sardius topadius Onicinus carbunculus ligurius saffirus yaspis et nitens crisolitus | Berillus inde seu acates fulgidi cum ametisto ordinis sui loco distinctionis jurae illis positi dabant future gratiae signaculum quo haec figurae nuntiarent te deum | Hujus dicate sacramentum gratiae temptum per umbras transiendo saeculi pervenit ad te liberator domine ut que figure praecinebant mystice completa in te veritas ostenderet | Hinc finis ipse legis ad justitiam mundi reatum proximam detergere oblatus ipse tu oblator consecrans in patris aram collocatam victimam hoc sacramento suscitans aecclesiam | Caput qui factus et ducatur providus duces in illam praesulesque collocans quorum regantur instruenda legibus ut erudita gratia pontificum vitare possit damna seva mortium | Hinc te corona Christe fratrum postulat sacra hujus clara hujus gratia descendat in his quos futuros praelegis uni columbae praeferendos principes apostolatus gratiam his conferens | Sit trinitati |
| ah47196 Tp | Gloria .. voluntatis | Rex immense poli terraeque marisque profundi | Laudamus te | Omnes caelicolae benedicunt quem sine fine | Benedicimus te | Virtutes caeli quem semper rector adorant | Adoramus te | Glorificande Deus via lux pax gloria virtus | Glorificamus te | Humani generis factor fabricator et orbis | Gratias ... tuam | Et regum regem veneramur et omnipotentem | Domine Deus .. omnipotens | Sit tibi laus et honor mundi sator atque redemptor | Domine fili unigenite | Rex aeterne tuis per saecula parce redemptis | Jesu Christe ... patris | Cunctipotens domine nostrae reparatio vitae | Qui tollis..nostram | O decus angelicum patris sapientia Christe | Qui sedes ... miserere nobis | Sanctifica proprios petimus ... |