O crux viride lignum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavos quam dulcia ferens pondera hoc quam pretiosum lignum quam pretiosa gemma quae Christum meruit sustinere per quem salus mundi redemptus est alleluia
O crux splendidior cunctis astris mundo celebris hominibus multum amabilis sanctior universis quae sola fuisti digna portare talentum mundi dulce lignum dulces clavos dulcia ferens pondera salva praesentem catervam in tuis hodie laudibus congregatam
Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert fronde flore germine dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinens quae digna fuit sustinere pretium hujus saeculi
O crux viride lignum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavos quam dulcia ferens pondera o quam pretiosum lignum quam pretiosa gemma quae Christum meruit portare per quem salus mundi facta est alleluia
Pange lingua gloriosi lauream certaminis et super crucis trophaeo dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis in necem morsuruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis proditoris ars ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Vagit infans inter arta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et pedes manusque crura stricta cingit fascia | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Hic acetum fel arundo sputa clavi lancea mite corpus perforatur Sanguis unda profluit Terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert fronde flore germine dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinens | Sola digna tu fuisti ferre pondus saeculi atque portum praeparare nauta mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis ante tendae stipite | Quem toto non capit orbis unoxaxo clauditur atque morte jam per acta inferni claustra divi Deus trinus et unus die surgit tertia | Gloria et honor deo usquequo altissimo uni patri filioque inclyto paraclito cui laus est et potestas per aeterna saecula