O quam magnum miraculum est quod in subditam femineam formam rex introivit hoc deus fecit quia humilitas super omnia ascendit et o quam magna felicitas est in ista forma quia malitia quae de femina fluxit hanc femina postea detersit et omnem suavissimum odorem virtutum aedificavit ac caelum ornavit plus quam terram prius turbavit
Filiae Jerusalem audite me quae est ista quae ascendit a deserto quasi virgultum fumi ex aromatibus myrrhae suavis et decora terribilis ut castrorum acies ordinatae viderunt eam filiae Jerusalem et beatissimam declaraverunt