- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Ecce pulchra canorum resultet voce alleluia Intimans requiem sanctorum inclitam | Felix stat nimium angelorum rutilans caterva Sancte sancte sancte Deus laude proclamata aeterna | Sedibus ter quaternis apostolorum sedet contio fulgida tribus et linguas judicatura Martyrum inde sacra legio coronata caelesti praeminet clarissimum decus in curia | Hi sunt milites qui mundi superarunt regna Atque mitia fecerunt immitium corda | Honorum serta dantur sanctis digna qui vel prudentes perpetrarunt justa vel fide constantes spreverunt tormenta ergo habent caelestia regna Ubi perenni triumphant gloria atque dulcia depromunt cantica arte laudiflua voce dulciflua Regi Christo submittentes colla | Multum recitaris laude caelestium atque frequentaris in choro virginum alleluia dulcimode te decantant martyrum agmina Laus tibi sit semper Christe per omnia qui caelesti sanctos canentes cithara foves luce tui mira unde tibi proclamemus una | Da nobis aeterna caeli gaudia ubi cantemus omnes alleluia | ah44252 | Sq |
| Laude digna clementia (...) | ah07203 | Sq |
| Lux est orta populo omni laude digna (...) | ah09281 | Sq |
| Gaude caterva diei praesentis celebrans annuatim festum per quod totius mundi gaudent climata | Honore praeclaro et digno mens exsultet pia dignos concentus modulans et organa | Angelorum laetantur archangelorum et agmina | Sanctorum chorus omnis mira triumphat laetitia | Cum quibus hololampas Johannes micat | Superans solis jubar luce corusca | O quanta Dei pietas nam Zachariam senio labentem caelestis adfatur nuntius proferens talia | Oratio Deo tua est exaudita gravida manebit Elisabeth uxor filium tibi paritura | Quam felix quam digna quam sancta promissio voce prolata angelica | Quam clarus in mundo processit flos hodie divina ferens aromata | Fulgore perenni ecce rutilat dies ista saeculo donans gaudia | Lucerna Johannes caeli perlustrat rem publicam splendidus Christi gratia | Praecellit patriarchas necnon et prophetas | Angelis consimilis dignitate summa | O plusquam propheta gemma sanctorum clara paradisi diadema mundi stella et lampas splendiflua | Victrice palma sublimatus exsultas inter choros angelorum cernens altam Deitatis usiam | Tu saeculi Dominum Jordanis in fluenta | Meruisti tingere o Johannis Baptista | Tam benigna tam gloriosa meritorum obtines insignia | Quis sanctorum hac promeruit sublimari honoris potentia | Fideles jam psallite laudibus dantes clara gaudia | Devotis obsequiis colite modo haec sollemnia | Praecursoris inclita rex regum Deus semper tibi summa potestas sit virtus laus gloria | Qui gubernas omnia jam nostra clemens vota fac tibi dignissima Johannis per merita | Amore flagranti nostras mentes irradia | Concedens beata nobis indignis gaudia | Ut tibi melos supernum laude perpetua | Cantemus tecum regnantes cuncta per saecula | Amen vox sonet nostra | ah53164 | Sq |
| Gaude mater Anna gaude mater omni digna laude (...) | ah55061 | Sq |
| Haec dies gratissima laude celeberrima digna (...) | ah10175 | Sq |
| Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter | ah54206 | Sq |
| Pangat nostra contio in sanctorum gloria Puro corde mente pia laudum Christo carmina | Qui diversa pro meritorum qualitate distribuit munera Pravis poenas gaudia justis sempiterna in sede aetherea | Ubi odor ineffabilis fraglat Laus praeclara incessanter resultat | Angelorum militia patriarcharum prophetarumque caterva Apostolorum sacer chorus laureata martyrum quoque agmina | Confessorum virginumque turma Nova dulci voce promunt cantica | Hac quidem in die SANCTI LAUDE venerandi solemnia Qua carnis exutus ergastulo regna petiit supera | Quo supernorum concius factus et conviva Jucundatur et exsultat in laude et gloria | Nos ergo tanti patris pio modulo sacra concelebremus festa Congratulantes ei Deo symphonizando voce mixolydica | Supplici corde ejus digna poscentes magnalia Ut sancti meritis sui nostras purificet animas | Sanctique spiritus repleat gratia Quo spirituali edocti cithara | Diatessaron beata diapentico sensu nacta diapason citharizemus vera Et harmoniae coelestis cordis fidibus proportionati summi regis conjubilemus aula | O sancte nostra LAUDI exaudi precamina Ac summo patri repraesenta per Christum impetrata | Laus in te sit Deo tibique in eo gloria | ah09390 | Sq |
| Laude jucundemur angelorum agmina (...) | ah42159 | Sq |
| Stirpe Maria regia | Procreata regem generans Jesum | Laude digna angelorum sanctorum | Et nos peccatores tibi devotos intuere benigna | Tu pios patrum mores ostentas in te sed excellis eosdem | Patris tui Salomonis in te lucet sophia et Ezechiae apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum | Patris Josiae adimplevit te religiositas summi etiam patriarchae te fides totam possedit patris tui | Sed quid nos istos recensemus heroas | Cum natus tuus omnes praecellat illos atque cunctos per orbem | Nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen | ah53095 | Sq |
| Laude mirandum digna prosequamur regem (...) | ah34005 | Sq |
| Laude clara canticorum Christem regem angelorum (...) | ah09399 | Sq |
| Mater Sion sancta gaude dies adest digna laude (...) | ah37158 | Sq |
| Stirpe Maria regia procreata regem generans Jesum laude digna angelorum sanctorum et nos peccatores tibi devotos tu pios patrum mores ostentas in te sed excellis eosdem patris tui Salomonis in te lucet sophia et Ezechiel apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum patris Josiae ad implevit te religiositas summi etiam patriarche te fides totam possedit patris tui cum tuus natus omnes precellat illos nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen | g02522 | Sq |
| Ecce laeti laude digna (...) | 201465 | A |
| Adest dies jubilaeus in quo summus pater deus suae donum gratiae Mundo dedit salutare ergo Sion gratulare de dono laetitiae Gaude caelum terra plaude jucundare digna laude de Christi clementia De supernis innovata nova prole fecundata nunc mater ecclesia Haec est illa civitas Jerusalem beata Johannis praesagio jam praefigurata Haec est in diluvio summi regis archa quam in mundi fluvio novus patriarcha Suo cruore roseo rite fecundavit qui te sacro latere jugiter manavit. Nos a peccatis omnibus vere liberavit et caelesti patriae nos aequiparavit Ergo Jesu rex caelorum tuam catervam hominum rege sine termino Ut migrantes de hoc mundo gloriemur de jucundo angelorum domino | ah09048 | Sq |
| Psallens deo Sion gaude laeta voce digna laude (...) | ah55010 | Sq |
| Angelorum civibus laude digna omniumque nonis veneranda | g02800a | InV |
| Angelorum etenim laude digna es omniumque nimis veneranda | g02800a.1 | InV |
| Congaudeat chorus caelestium gaudeat turba fidelium cum caritate pro sacrificio hymnum cantent sacro mysterio mater patris natique filia deum parens sine tristitia cum castitate et sine tedio mundi regem caelesti gremio o genetrix in te concluditur qui spacio mundi non capitur nativitate caelestis concio laeta plaudit immenso gaudio angelorum regina diceris virgo digna laude prae ceteris humilitate sedes in solio supra caelos cum tuo filio salve salus humani generis virgo pura roga pro miseris in mediate illum quem [...] sacre nutrix absque contagio roga patrem ut dulcis filia jube nato ut mater propria virginate tua solatio fac fruamur cum tuo filio in excelsis | 509504.Tp32 | Tp |