Christus Jesus qui cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est esse se equalem deo sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens humiliavit se usque ad mortem autem crucis
Humiliavit semetipsum dominus Jesus Christus usque ad mortem mortem autem crucis propter quod et deus exaltavit illum et donavit illi nomen quod est super omne nomen
In nomine domini omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum quia dominus obediens usque ad mortem mortem autem crucis ideo dominus Jesus Christus in gloria est dei patris
Iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me (...) inferni deglutivit (...) ego autem non spero nisi in tuam misericordiam quia tu domine dignatus es dicere nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat
Kyrieleison Domine miserere | Kyrie Qui passurus advenisti propter nos | Kyrie Qui expansis in cruce manibus traxisti omnia ad te saecula | Kyrie Qui prophetice prompsisti ero mors tua o mors | Kyrie Vita in ligno moritur infernus et mors jugens spoliatur | Christe leyson Christus Dominus factus est obediens usque ad mortem mortem autem crucis | Christe Pendens in cruce proprio redemisti sanguine mundum | Christe teque vincire voluisti nosque a mortis vinculis eripuisti | Christi Vectes inferni potenter confregisti hostemque ligasti | Christe Qui latreni gaudia paradysi spende donasti | Kyrie Parce jam mundi redemptor culpananti popule parce | Kyrie Qui deconverti gaudio caelo esse dixisti pie redemptor Kyrie Vivens et regnans cum patre et sancto spiritu Amen | Kyrie Domine miserere