Pange turma corde vultu Christo praeconia | Concelebrans admiranda paschalia sacramenta | O beneficia o quam mirifica | Omni saelo posita [ Alto polo micantia magna solo fulgentia | Quae licet ampla miretur ecclesia sancta catholica | Haec tamen alma praecellunt instantia festiva gaudia | Sui per insignia ergo clara concrepent organa | Et mundana reboet machina gaude praedulcisona | Quia damnata nocte et calcata morte perpetua | Christus ad aethra hodie praecelsa redit victoria | Ante saecla arcana praenotata complentur hac die fulgida | Prophetarum praesaga sacra verba nudantur hac luce splendida |Agnus dei sine macula surrexit hodie morte victa Christus immensa gloria | Gaude mater o catholica laetare exsulta circumfusa longe lateque ecclesia | Mentis alacritate junge canticis cantica | Christus hac die clara morte perempta te clemens altam restauravit in patriam | Dicant omnes alleluia
In medio et in circuitu sedis dei quattuor animalia senas alas habentia oculis undique plena non cessant nocte ac die dicere sanctus sanctus sanctus dominus deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est
In finem pro Idithun psalmus Asaph | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad deum et intendit mihi | In die tribulationis meae deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus renuit consolari anima mea | Memor fui dei et delectatus sum et exercitatus sum et defecit spiritus meus | Anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus | Cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui | Et meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scopebam spiritum meum | Numquid in aeternum projiciet deus aut non apponet ut complacitior sit adhuc | Aut in finem misericordiam suam abscindet a generatione in generationem | Aut obliviscetur misereri deus aut continebit in ira sua misericordias suas | Et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi | Memor fui operum domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum | Et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor | Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut deus noster | Tu es deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam | Redemisti in bracchio tuo populum tuum filios Jacob et Joseph | Viderunt te aquae deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi | Multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt | Vox tonitrui tui in rota illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra | In mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur | Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron