Ad cenam agni providi et stolis salutis candidi post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Cujus corpus sanctissimum in ara crucis torridum sed et cruorem roseum gustando vivimus deo | Protecti paschae vespere a devastante angelo erepti de durissimo pharaonis imperio | Jam pascha nostrum Christus est qui immolatus agnus est sinceritatis azyma caro ejus oblata est | O vera digna hostia per quam fracta sunt tartara redempta plebs reddito vitae praemio | Consurgit Christus tumulo victor reddit de barathro tyrannum trudens vinculo et reserans paradisum | Quaesumus auctor omnium in hoc paschali gaudio ab omni mortis impetu tuum defende populum | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patrem et sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen
Lectio epistolae beati pauli apostoli ad corinthios | Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio sicut estis azymi et enim Pascha nostrum immolatus est Christus itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
Pascha nostrum rex resurrexit et ad patrem suum ascendit immolatus agnus in cruce levatus per astra sibi supera omnia ingenita subtra[h]at Jesus crucifixus de sepulcro surrexit a mortuis Christus venit in mundum et redimeret genus humanum jam regnat per omnia