- Log in to post comments
| a02437 W | Anima ejus et animae omnium fidelium defunctorum per misericordiam dei requiescant in pace R. Amen |
| h04456 VAR | Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit |
| a07037 H | O verum regimen Christe fidelium qui vita vives hac pia veritas lustrans conspicuo lumine credulos obscurans quoque perfidos | Tu es unigena alma redemptio tu verus genitor nosque clientuli tante lacrimis pectora tundimus intende pie supplices | Rectores humiles quaesumus patriae cum cunctis sibimet plebibus creditis directo itinere inclyte ducito dans pacis bona omnibus | Moysi qui famulo ad precem intuens ponti purpurea equora dividens traducis cuneos Israheliticos siccato maris alveo | Et qui ad nihilum principis illius pharaonis opus calle potissimo calcando rediens impium ilico mersis limpha superfluens | Ejus quique pius questibus annuens frendens prevalide mox truculentior divinis Amalec plectitur hictibus consumptis suis omnibus | Dux esto placidus his tuis servulis virtus angelica illis adereat custus invigilet his tua gloria qui es summa benignitas | Ut tamquam vituli plebs tua commeans ex grege fidei ausibus liberis gentes barbaricas cornibus ventilet hac planta terat impios | Hostiles acies telaque bellica quae frustrat minitrat turba satellitum in necem populi tendere acrius everte deus funditus | Cujus praesidio inclytus belliger David opilio mente tyrannidem Goliam subigiens saxeo impetu laetus munere redditur | Post hunc qui etiam tempore postero judam munificum aefficis proelio clemens salvivica castra fidelium depellens cito tedium | Nostrorum gemitus aspice principum vulgi funerea murmura contuens ex justo jugulo deseca emulos tu regum pater omnium | Non nostris noceat pugio finibus set firmes animo principis inclyti in cunctis vigeat robore gratiae facti undique compotes | Defende populum vindice dextera quem sacro pretio sanguinis emtus est hac vero lavacri gurgite abluens toth sacras tibi militer | Victricem tribue Christe de hostibus palmam Christicolis caelitus regibus ex totis viribus te redamantibus vota vita et actibus | Nunc cepta peragant gressibus prosperis cum pace redeant sedibus propriis pactumque recinant hymnum in aetheris hujusce tibi vocibus | Sit trino domino gloria unico regnum perpetuum aucta perennitas qui semper famulis compta corona es regnans saeculis omnibus | Amen |
| ah53076 Sq | Almiphona jam gaudia Caeli rutilant per climata | Elogiantur cuncta bona | Neumatis afflata sacra flamma | Replentur hodie quis piorum | Affabre pura corda renovantur namque festalia | Typicalia dudum in Sina Moysi consignata | O beata et vera gaudia homo cum celsa petit deus et ima in ignis forma | Pace namque hodie in vera sunt copulata duo animalia superna ima | Theologa rhemata concrepet utriusque diapason vera | Cherubin aetherea seraphin atque cuncta ignicoma turma | Tuba jubilaea tympanizet rupta vincula | Prius verbigenam detinebant quae nexam drachmam | Nunc vos michael satrapa gabriel vera police dans nuntia | Nos terrigenas vernulas ferte in vestras policas officinas | Nunc ergo cuncta superna juncta phalanga benedicat sanctum pneuma voce sonora | Cujus et munere compta fistula rubra redimpendat vera symbola enharmonica | Esse ultima vel particula mereamur ejus in aula | Amen omnia subiungant pium mente pura jam nunc redempta | Rite canentes alleluia |
| ah07114 Sq | Ave Jesu fili David regnans in patris dextra | Ave virgo proles David salve caeli fenestra | Rex Christe virtus patris pater et puer matris nos verae castitatis cinge zona | Maria vitae porta per quam salus est orta nos per vitam reporta mater bona | O nate de matre virgine rex Messia matris prece nos a nece carnis emunda et pace funda | O pia Maria sis nobis vitae via monstra natum coronatum in Sion illa urbe tranquilla | O Jesu fili Mariae in rationis die per Mariam nos libera | Maria te intactam factoris matrem factam clamantes fer in aethera | Bone fili tu nos salva bona mater tu adjuva ambo ad regna ferte superna | Per vos ambos est redempta per vos sit et ecclesia angelis juncta per saecla cuncta Amen |
| ah07079 Sq | Almiphona jam gaudia Caeli rutilant per climata | Elogiantur cuncta bona | Pneumatis afflata sacra flamma | Replentur hodie quis piorum affabre corda pura | Renovantur namque festalia | Typicalia dudum in Sina Moysi consignata | O beata et vera gaudia homo cum celsa petit Deus et ima | In ignis forma | Pace namque hodie in vera sunt copulata duo animalia | Superna ima | Theologa rhemata concrepet utriusque diapason vera | Cherubin aetherea seraphin atque juncta ignicoma turba jubilaea tympanizet rupta vincula | Prius verbigenam retinebant quae nexam dragmam | Nunc vos Michael satrapha Gabriel vera police dans nuntia | Nos terrigenas vernulas ferte in vestras policas officinas | Nunc ergo cuncta superna juncta phalanga benedicat sanctum pneuma | Voce sonora cujus et munere compta testula rubra redipendat vera symbola | In armonia | Esse ultima vel particula mereamur ejus in aula | Amen omnia subiungant pium mente pura jam nunc redempta | Rite canentes alleluia |
| a07045 H | Te deprecamur dominum misericordem et pium propter nomen tuum domine esto nobis propitius | Sollicitudinem nostram super te deus jactamus nisi misertus fueris in vano laborabimus | Eaque tibi displicent te adjuvante vincamus salvasti nos vigilantes custodi nos dormientes | In pace in idipsum securi requiescamus exsurgentes diluculo sobrie te adoremus | Peccata nostra ablue et miserere nobis deus qui regnas in perpetuum adesto nostris praecibus | Qui es unus potentia dele nostra cirografa ut tua semper gloria cuncta laudemus per saecula | Amen |
| a07648 A | Pro pace regum et principum invocamus te Domine Deus clementissime adoramus te ut aeris temperiem dones caelique serenitatem et fructus terrae largiri digneris largitor bone Tu es verus pastor noster nos agni et filii tui quam vis miserimi miserere nostri Deus misericordissime Per suffragia omnium sanctorum atque angelorum tuorum supplicamus te rex omnipotens paganorum jugo disspando concute arma illorum confringe et virtutem contere Jesu Christo Domine redemptor arma invictissima nostra Reminiscere redemptor magne quoniam redemisti nos piissime pretiosissime sanguine tuo creator angelorum restaurator hominum spes et misericordia peccatorum nunc et in sempiterna saecula Amen |
| 008344 H | Martine confessor dei valens vigore spiritus carnis fatiscens artubus mortis futurae praescius | Qui pace Christi affluens in unitate spiritus divisa membra ecclesiae pacis reformas unicae | Quem vita fert probabilem quem mors cruenta non taedet cum callidi versutiam in mortis hora derogas | Haec plebs fide promptissima tui diei gaudia votis colit fidelibus adesto mitis omnibus | Per te quies sit temporum vitae detur solatium pacis redundet commodum sedetur omne scandalum | Ut caritate spiritus sic affluamus invicem quo corde cum suspiriis Christum sequamur intimis | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum amen |
| 509502.Tp558 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Quae Deo manet accepta super omne munus LAUDAMUS TE Quem caelitus laudant virtutes cunctae caelorum atque angelicorum ordinum BENEDICIMUS TE Qui ante saecula extas benedictus conditor orbis qui tuos misericors ab inferni sedibus eduxeras ADORAMUS TE Cujus potestas sine fine praemia tribuit sanctis GLORIFICAMUS TE Non meritis nostris sed tua pace suffulti GRATIAS AGIMUS TIBI Qui nos a morte solvens tuos fratres vocitare dignatus es PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |