- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Sancti tui domine beati sunt (...) | 204453 | A |
| Sancti tui domine florebunt (...) | 602119 | R |
| Sancti tui domine benedicent (...) | 204454 | A |
| Sancti tui domine mirabile (...) | 204455 | A |
| Memorare domine testamenti sancti tui et fac nobiscum redemptionem | 003741 | A |
| Canticum graduum Memento domine David et omnis mansuetudinis ejus | Sicut juravit domino votum vovit deo Jacob | Si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei | Si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem | Et requiem temporibus meis donec inveniam locum domino tabernaculum deo Jacob | Ecce audivimus eam in Ephrata invenimus eam in campis silvae | Introibimus in tabernaculum ejus adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus | Surge domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae | Sacerdotes tui induantur justitiam et sancti tui exsultent | Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui | Juravit dominus David veritatem et non frustrabitur eam de fructu ventris tui ponam super sedem tuam | Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam | Quoniam elegit dominus Sion elegit eam in habitationem sibi | Haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam | Viduam ejus benedicens benedicam pauperes ejus saturabo panibus | Sacerdotes ejus induam salutari et sancti ejus exsultatione exsultabunt | Illuc producam cornu David paravi lucernam christo meo | Inimicos ejus induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea | 920131 | PS |
| Sancti tui domine mirabile consequati sunt iter de servientes praeceptis tuis ut invenirentur illaesi in aqua valida terra apparuit arida et in mari rubro viam sine impedimento | h04099 | ANT |
| Alleluia Sacerdotes tui domine induantur justitiam et sancti tui exsultent in gloria | g03091 | Al |
| Sancti tui domine beati sunt ... | 006891zb | V |
| Sancti tui domine sicut palma florebunt in domo tua deus | h00848 | PSLM |
| Intellectus Ethan Ezrahitae | Misericordias domini in aeternum cantabo in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo | Quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis | Disposui testamentum electis meis juravi David servo meo | Usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam | Confitebuntur caeli mirabilia tua domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum | Quoniam quis in nubibus aequabitur domino similis erit deo in filiis dei | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt | Domine deus virtutum quis similis tibi potens es domine et veritas tua in circuitu tuo | Tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum ejus tu mitigas | Tu humiliasti sicut vulneratum superbum in bracchio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos | Tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti | Aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt | Tuum bracchium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua | Justitia et judicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam | Beatus populus qui scit jubilationem domine in lumine vultus tui ambulabunt | Et in nomine tuo exsultabunt tota die et in justitia tua exaltabuntur | Quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum | Quia domini est assumptio nostra et sancti Israel regis nostri | Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adjutorium in potente et exaltavi electum de plebe mea | Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum | Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum | Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei | Et concidam a facie ipsius inimicos ejus et odientes eum in fugam convertam | Et veritas mea et misericordia mea cum ipso t ine nomine meo exaltabitur cornu ejus | Et ponam in mari manum ejus et in fluminibus dexteram ejus | Ipse invocabit me pater meus es tu deus meus et susceptor salutis meae | Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae | In aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi | Et ponam in saeculum saeculi semen ejus et thronum ejus sicut dies caeli | Si autem dereliquerint filii ejus legem meam et in judiciis meis non ambulaverint | Si justitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint | Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum | Misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea | Neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita | Semel juravi in sancto meo si David mentiar | Semen ejus in aeternum manebit et thronus ejus sicut sol in conspectu meo | Et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis | Tu vero repulisti et despexisti distulisti christum tuum | Evertisti testamentum servi tui profanasti in terra sanctuarium ejus | Destruxisti omnes sepes ejus posuisti firmamentum ejus formidinem | Diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est opprobrium vicinis suis | Exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos ejus | Avertisti adjutorium gladii ejus et non es auxiliatus ei in bello | Destruxisti eum ab emundatione et sedem ejus in terram collisisti | Minorasti dies temporis ejus perfudisti eum confusione | Usquequo domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua | Memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum | Quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua | Memor esto domine opprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium | Quod exprobraverunt inimici tui domine quod exprobraverunt commutationem christi tui | Benedictus dominus in aeternum | Fiat fiat | 920088 | PS |
| Alleluia Sancti tui domine benedicent te gloriam regni tui dicent | g00041 | Al |
| Confiteantur tibi domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur | g01834 | In |
| Sancti tui domine velud oves exultaverunt magnificantes te quia liberasti eos | h04100 | ANT |
| Sancti tui laeti erunt ante te Domine florebunt sicut lilium et sicut aromatizans odor myrrhae atque odor balsami seu rosarum erunt ante te | g01306.Tp2 | Tp |
| In velamento clamabunt sancti tui domine alleluia alleluia alleluia | 003306 | A |
| Vere dignum et justum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus Te domine patrem omnipotentem laudate filium que tuum dominum nostrum et spiritum paraclitum pro dilectoris tui Maioli (...) | g03160 | Pr |
| Pergentes simul mirificati sancti viri signis et virtutum opere et signatum est super eos lumen vultus tui domine | 205610 | A |
| Sancti tui benedicunt te domine deus dicens gloriam regni tui et potentiam tuam loquentur | h00972 | ANT |
| Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | et benedictum nomen gloria tue quod est sanctum et laudabile et gloriosus in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae qui vides abyssos sedes super cherubim supra sedem regni tui infirmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicite omnia opera domini caeli angeli ad que omnis qui estis supra caelos omnes virtutes sol et lune stellae caeli domino hymnorum dicite et super exultate eum in saecula | Benedicite imber et ros omnis spiritus ignis et extas noctes et dies tenebrae et lumen | hiemps et estas pruina nix fulgura et nubes dominum hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicat terra domino montes et colles et omnia nascentia de terra maria flumina fontes cete et omnia que movebuntur in aquis volucres caeli bestie et jumenta domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicite fili hominum domino Israhel sacerdotes servi domino spiritus et anime justorum sancti et humilies corde ananias azarias et misael domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | h02200 | BNMTV |
| Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo David patri meo quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus audias preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudires orationes quas servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo sancto tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus meus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | Sacerdotes tui domine deus induantur justitiam et sancti tui laetentur in bonis | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum David servi tui | h04719 | CaH |
| Sacerdotes tui domine induant justitiam et sancti tui exsultent propter David servum tuum non avertas faciem Christi tui alleluia alleluia | g01338.4 | In |
| In velamento sancti tui domine clamabunt dicentes deus deus meus alleluia alleluia | 003307 | A |
| Kyrie eleison Rex pie Domine sancti adorant semper eleison | Kyrie eleison Voces nostras tu nobis digneris hodie exaudire | Kyrie eleison Vivificans hominem simul et cuncta eleison | Christe eleison Hagie infiniteque judex noster nostras preces suscipe eleison | Christe eleison Fons et origo lucis perpetuae vita salus pax aeterne eleison | Christe eleison Qui de supernis descendere voluisti propter hominem quem fecisti eleison | Kyrie eleison Consolator qui es flamen quoque alme vivifice eleison | Kyrie eleison Lux de luce Deus de Deo [...]| Kyrie eleison [Benigne] suscipe semper preces nostras vocesque eleison [...] potestas in aeterna saecula (...) | ah47011.1 | Ky |
| Super nivem dealbabuntur sancti tui domine | 005060 | A |
| Sacerdotes tui domine deus induantur justitiam et sancti tui laetentur in bonis | h02252a | RSV |
| Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen | g03207 | Pr |
| Sancti tui domine benedicent te | 007591 | R |
| Domine sancti isti operati (...) | 206778 | A |
| Benedictus es domine deus patrum nostrorum | Et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum | Et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae | Et laudabilis | Benedictus es super thronum sanctum regni tui | Et laudabilis | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae | Et laudabilis | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum | Et laudabilis | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos | Et laudabilis | Benedicant te omnes angeli et sancti tui | Laudabilem et gloriosum in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia que in eis sunt | Laudabilem et gloriosum in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto | Laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula seculorum amen | Et laus et honor potestas et imperium | Benedictus es | Domine deus | g00523.1 | H |
| Sancti tui domine sicut palma florebunt alleluia alleluia | a02221 | A |
| Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | et benedictum nomen gloria tue quod est sanctum et laudabile et gloriosus in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae qui vides abyssos sedes super cherubim supra sedem regni tui infirmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicite omnia opera domini caeli angeli ad que omnis qui estis supra caelos omnes virtutes sol et lune stellae caeli domino hymnorum dicite et super exultate eum in saecula | Benedicite imber et ros omnis spiritus ignis et extas noctes et dies tenebrae et lumen | hiemps et estas pruina nix fulgura et nubes dominum hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicat terra domino montes et colles et omnia nascentia de terra maria flumina fontes cete et omnia que movebuntur in aquis volucres caeli bestie et jumenta domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicite fili hominum domino Israhel sacerdotes servi domino spiritus et anime justorum sancti et humilies corde ananias azarias et misael domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | h01912 | CaH |
| Sancti tui domine benedicent te gloriam regni tui dicent alleluia | g01305 | In |
| Sancti tui domine mirabile consecuti sunt iter servientes praeceptis tuis ut invenirentur illaesi in aquis validis terra apparuit arida et in mari Rubro via sine impedimento | 007592 | R |
| Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es super thronum sanctum regni tui et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum et super undas maris et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicant te omnes angeli et sancti tui et laudent te et glorificent in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia quae in eis sunt et laudent te et glorificent in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto et laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum et laudabili et glorioso in saecula | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | g00523 | H |
| Alleluia Sancti tui domine florebunt sicut lilium et sicut odor balsami erunt ante te | g01306 | Al |
| Sacerdotes tui induant justitiam et sancti tui exsultent domine | 004676 | A |
| Ambulemus in tabernaculum domini adoremus in loco ubi steterunt pedes ejus alleluia surge domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae sacerdotes tui induantur justitiam et sancti tui exsultent propter David servum tuum non avertas faciem Christi tui alleluia alleluia | 001368 | A |
| Sancti tui domine florebunt sicut lilium alleluia et sicut odor balsami erunt ante te alleluia | 004736 | A |
| Sicut locutus es per os sanctorum domine recordare testamenti sancti tui | 004939 | A |
| Sancti tui domine benedicent te alleluia alleluia | h01667 | ALL |
| Laudatio ipsi David Exaltabo te deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi | Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis ejus non est finis | Generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt | Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt | Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt | Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et justitia tua exsultabunt | Miserator et misericors dominus patiens et multum misericors | Suavis dominus universis et miserationes ejus super omnia opera ejus | Confiteantur tibi domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi | Gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur | Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui | Regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et generationem fidelis dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Allevat dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos | Oculi omnium in te sperant domine et tu das escam illorum in tempore opportuno | Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione | Justus dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Prope est dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate | Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos | Custodit dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet | Laudationem domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum et in saeculum saeculi | 920144 | PS |
| Sancti tui domine sicut palma florebunt alleluia alleluia | 004737 | A |
| Sancti tui domine morsibus serpentium non sunt exterminati alleluia sed al correptione in brevi turbati sunt alleluia alleluia alleluia | h01668 | ALL |
| Sacerdotes tui domine induant justitiam et sancti tui exsultent propter David servum tuum non avertas faciem Christi tui | g01338 | In |
| In domo patris tui domine (...) | 601129 | R |
| In velamento alarum tuarum sperabant sancti tui domine alleluia alleluia alleluia alleluia | 202497 | A |
| Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem | Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet | Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram hujus sancti luminis claritatem una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui claritatem infundens cerei hujus laudem implere perficiat | Vere dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur cujus sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto mare rubrum sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociat sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit nihil enim nobis nasci profvit nisi redimi profvisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum mervit habere redemptorem | O vere beata nox quae sola mervit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet sit divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur enim liquantibus ceris quam in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | Apis ceteris quae subjecta sunt homini animantibus antecellit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret atque in odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat ille inqua lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | 850202 | VaHW |
| Domine vultus tui domine (...) | 201362 | A |
| Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis | Hunc diem gloriosum fecisti | ah53070 | Sq |
| Sancti tui domine velut oves exsultaverunt magnificantes te | h02567b | RSV |
| Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terram qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo David patri meo quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus ut audias preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | Sacerdotes tui domine deus induantur justitia et sancti tui laetentur in bonis | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum et David servi tui | h04223a.1 | ANTV |
| Memorare domine testamenti sancti tui sicut locutus es per os sanctorum | 003740 | A |
| Alleluia Sacerdotes tui domine deus induantur salutem et sancti tui laetentur in bonis | g01827 | Al |