- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Spiritus sanctus procedens a patre in terris (...) | ah07090 | Sq |
| Spiritus qui a patre procedit (...) | 800411 | W |
| Sancte ingenite genitor sine genitrice geniti Mariae | SANCTUS | Sancte fili in gloria aequalis patri o qualis dignitas sine patre Mariae matri SANCTUS Sancte spiritus amborum amor suavissimus sub cujus umbra exultat virgo mater Maria DOMINUS ... IN EXCELSIS Cujus gloria prae cunctis Mariam glorificavit BENEDICTUS Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI A celsa gloria patris ad humilitatem ancillae sed reginae matris | ah47310 | Tp |
| SANCTUS Principium verum dictans promordia rerum SANCTUS | Prorsus in usia Deus idem nata sophia SANCTUS | Spiritus amborum concordia spes miserorum DOMINUS DEUS SABAOTH | O deitas clemens sis nobis noxia demens PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Omnia testantur et regem te venerantur OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Filius a patre genitus de virgine matre QUI VENIT | Morte relaxare propria jus mortis amarae IN NOMINE DOMINI | Suscipiens quae vis nos omnibus exime naevis OSANNA IN EXCELSIS | 509504.Tp116 | Tp |
| Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt omnia nomina eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Pater a nullo est filius a patre est spiritus a patre et filio ab utroque procedit | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus et filius spiritusque procedens | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas simul in utroque clementia | Sidera maria continet arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur laude dignissima | Et nos voce praecelsa jubilemus organica cantica dulci melodia | Eja et eja sin modulemus altithrono domino laudes in excelse | O adoranda trinitas | O veneranda unitas | Per te sumus salvati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu bonitas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe atque munda | Te deprecamur omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria | ah07095 | Sq |
| Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem | Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit absque dubio in aeternum peribit | Fides autem catholica haec est ut unum deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur | Neque confundentes personas neque substantiam separantes | Alia est enim persona patris alia filii alia spiritus sancti | Sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria coaeterna majestas | Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus | Increatus pater increatus filius increatus spiritus sanctus | Immensus pater immensus filius immensus spiritus sanctus | Aeternus pater aeternus filius aeternus spiritus sanctus | Et tamen non tres aeterni sed unus aeternus | Sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus | Similiter omnipotens pater omnipotens filius omnipotens spiritus sanctus | Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens | Ita deus pater deus filius deus spiritus sanctus | Et tamen non tres dii sed unus est deus | Ita dominus pater dominus filius dominus spiritus sanctus | Et tamen non tres domini sed unus est dominus | Quia sicut singillatim unamquamque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur | Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus | Filius a patre solo est non factus nec creatus sed genitus | Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens | Unus ergo pater non tres patres unus filius non tres filii unus spiritus sanctus non tres spiritus sancti | Et in hac trinitate nihil prius aut posterius nihil majus aut minus sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales | Ita ut per omnia sicut jam supra dictum est et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit | Qui vult ergo salvus esse ita de trinitate sentiat | Sed necessarium est ad aeternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri Jesu Christi fideliter credat | Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster Jesus Christus dei filius deus et homo est | Deus est ex substantia patris ante saecula genitus et homo est ex substantia matris in saeculo natus | Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens | Aequalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem | Qui licet deus sit et homo non duo tamen sed unus est Christus | Unus autem non conversione divinitatis in carnem sed assumptione humanitatis in deum | Unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae | Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita deus et homo unus est Christus | Qui passus est pro salute nostra descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis | Ascendit ad caelos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos | Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem | Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam qui vero mala in ignem aeternum | Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit | a07445 | Va |
| Spiritus qui a patre procedit (...) | 602235 | R |
| Spiritus sanctus procedens a (...) | 800414 | W |
| SANCTUS Principium sine principio sine principe princeps SANCTUS | Principium de principio de principe princeps SANCTUS | Principio primus sed non sine principe princeps DOMINUS DEUS SABAOTH | In patre aeternitas in unigenito est aequalitas amborum spiritus est caritas trium est una deitas PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA | Non accidentibus constat diversitas mira pluralitas in personis unitas et in usia unitas sic theologica veritas res contemplatur habitas IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA | Est geniti pater ingenitus nec genitor nec genitus a patre spiritus Osanna superna te decet laus aeterna IN EXCELSIS | 509504.Tp115 | Tp |
| Spiritus sanctus procedens a (...) | 602238 | R |
| Sanctus Pater deus qui cares initio a quo omnia initiata sunt ante cujus conspectum angelica agmina contremiscunt | Sanctus | Dei filius compar patris qui caelitus terram descendisti qui carnea forma nos redemisti | Sanctus | Dei spiritus paraclitus qui unus es cum patre ac filio essentialiter et replesti corda discipulorum igne divino | Dominus deus sabaoth | Rex regum et dominator omnium rerum | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Dum homo factus es terra cum caelo laetatur | Osanna in excelsis | Salva terrigenos homines ut caelestes angelos | Benedictus qui venit in nomine domini | Dare caelestem gratiam hominibus | Osanna in excelsis | 509504.Tp17 | Sa |