Lectio actuum apostolorum in diebus illis Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano et non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et Iesum stantem a dextris dei et ait ecce video caelos apertos et fílium hominis stantem a dextris dei exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum et ejicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem domine Jesu suscipe spiritum meum positis autem genibus clamavit voce magna dicens domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit in domino
Magnus deus in universa terra | Magna sunt ejus ubique omnia in caelo atque in terra opera | Qui est rex regum dominus omnium a patre genitus ante saecula | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | Atque perenni vita ornat candida dignanter corona | Plenus etenim Stephanus deitate atque gratia | Magna dabat prodigia docens verissima dogmata | Cum autem praedicaret jam praesentia | Nostrae redemptionis nova gaudia | Intento in superna caeli patet janua | Dixitque circumstanti plebi voce publica | Sacra plenus gratia ecce dei video admirabilem gloriam | Claritate fulgidam atque Jesum stantem in virtutis dei dextera | Cum hoc audisset impia gens Judaica dans fremitum concita quassat lapidibus Stephani membra | Sed stat fortiter patiens martyr et orans ne his Christe noxam statuas sed jam accipe animan meam | Et cum hoc dixisset in domino obdormivit pace aeterna | Tu et nobis martyr o Stephane sempiterna impetra gaudia