Fundata est domus domini super verticem montis Sion et super cacumen ejus mater exsultet ecclesia et venient ad eam omnes gentes et laetabuntur quia in ea decantant vox laetitiae
Psallat ecclesia mater illibata et virgo sine ruga honorem hujus ecclesiae | Haec domus aulae caelestis probatur particeps | In laude regis caelorum et cerimoniis | Et lumine continuo aemulans civitatem sine tenebris | Et corpora in gremio confovens animarum quae in caelo vivunt | Quam dextra protegat dei | Ad laudem ipsius diu | Hic novam prolem gratia parturit foecunda spiritu sancto | Angeli cives visitant hic suos et corpus sumitur Jesu | Fugiunt universa corpori nocua | Pereunt peccatoris animae crimina | Hic vox laetitiae personat | Hic pax et gaudia redundant | Hac domo trinitati laus et gloria semper resultant
Consolator peccatoris dolimeta vas dulcoris datur gratiae | Alvum subit genitricis specialis et felicis rerum serie | Tres personas venerari decet orbem lege pari reverentiae | Pater natus et spiramen trinus deus paris tamen existentiae | Corpus Christi veneretur quisquis sibi pollicetur dona veniae | Quod in cruce cruentatum dat exemplar moderatum patientiae | ln honorem salvatoris usum cingat omnis oris vox laetitiae | Qui caelestes sperant sedes summi regis coheredes dicant hodie OSANNA IN EXCELSIS