Nocte sublustri prope lucis auras quae resurgenti micat alma Christo transitus sancti quoque perbeatus principis instat | Venit a saevo genitore mystes perfidus sectae referens nefastae symbolum digna sed eum repulsa rejicit heros | Respuit regni miseras curules praeferens regis diadema Christi laetus ultricem subiit jubente patre securim | Truncus o felix rutilant ab alto cui faces missae superantque noctem laeta cui cantu chorus angelorum justa dedere | Sit tibi spreta nece quae triumpho Hermenegildum decoras perenni Trinitas unus Deus una cunctis gloria seclis
Alta caelorum sublima sedens in monte testamenta quae sunt per prophetas praedicata Inde venturus est in gloria judicare suos qui sunt in patris dextera praedestinati et assistet ante eum omnis chorus angelorum dicentium Gloria tibi Domine