- Log in to post comments
| 601331 R | Locus iste sanctus est in quo (...) |
| 800252.1 W | Locus iste sanctus est in quo orat sacerdos R. Pro delictis |
| ah54097 Sq | Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine |
| 007126 R | Mane surgens Jacob erigebat lapidem in titulum fundens oleum desuper votum vovit domino vere locus iste sanctus est et ego nesciebam |
| 007733 R | Surgens ergo mane Jacob tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit in titulum fundensque oleum desuper votum vovit domino et dixit vere locus iste sanctus est et ego nesciebam |
| h04728 CaH | Audite qui longe estis quae fecerim dicit dominus et cognoscite vicini fortitudine meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt | Oculi ejus cernent terram de longe cor tuum meditabitur timorem | Ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum | Populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudine linguae ejus in quo nulla est sapientia | Respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Jerusalem habitationem opulentam | Tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi ejus in sempiternum et omnes funiculi ejus non rumpentur | Quia solummodo ibi magnificus dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes | Non transivit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eam | Dominus enim judex noster dominus legifer noster dominus rex noster ipse salvabit nos |
| 202932 A | Locus iste sanctus est ubi (...) |
| 003691 A | Mane surgens Jacob erigebat lapidem in titulum fundens oleum desuper votum vovit domino vere locus iste sanctus est et ego nesciebam |
| h01407 ALL | Locus iste quietus me est dicit dominus in quo ego respiciam contritum spiritum et trementem verba mea alleluia alleluia |
| 100292 I | Vere locus iste sanctus est (...) |