Quia verbum hodie est caro factum ex virgines stirpe davitica | Olim quod vates cuncti praecinere fore venturum et mundi cuncta tollere peccata | Virgo virga Jessea floruit Maria attulit vitae fructum mater intacta | Quis audivit talia cuncta per saecula quod virgo incorrupta sit mater feta | Casta Mariae gestant viscera qui palmo concludit omnia | Gremiis fert haec sacrosancta quem mundus non capit figura | O semper benedicta quae tale pignus hodie edidisti alma | Ave gratia plena dominus tecum beata quia tu es virgo enixa | Cui innumera ac praemaxima caelestis boat splendens caterva | In altis gloria deo sit magna pax hominibus atque in terra
Non ex voluntate viri sed ex deo natus est et vidimus gloriam ejus quasi gloriam unigeniti a patre plenum gratia et veritate verbum caro factum est et habitavit in nobis
Venite omnes populi invisibile mysterium glorificemus quia creator omnium ipse processit ex virgine et verbum caro factum est ut liberaret orbem terrarum
Sanctus et justus | A Qui Deus est vere quem gloria summa videre | Sanctus B Mens patris est verbum propter carnem caro factum | Sanctus C A dominante throno manans septemplice dono | Dominus Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | D Patre Deo genitus sine tempore sed sine matre Virgine matre satus sub tempore sed sine pater | Benedictus qui venit in nomine Domini Osanna in excelsis
Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum tales decet partus deo | Non ex viriliter semine sed mistico in spiramine verbum dei factum est caro fructusque ventris floruit | Albus tumescit virginis claustrum pudoris permanet vexilla virtute micant versatur in templo deus | Procedens e thalamo suo pudoris aula regia germine gigans substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos reversus ad sedem dei | Equalis aeterno patri carnis tropheo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpetim | Praesepe jam fulget tuum lumenque nox sperat novum quod nulla nox interpollat fidesque jugi luceat | Feno jacere pertulit praesepe non aborruit parvoque lacte pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deum palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Hymnis venite