- Log in to post comments
| 920134 PS | Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob elegit sibi dominus Israel in possessionem sibi | Quia ego cognovi quod magnus est dominus et deus noster prae omnibus diis | Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo in terra in mari et in omnibus abyssis | Educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis | Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus | Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus | Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in generationem et generationem | Quia judicabit dominus populum suum et in servis suis deprecabitur | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel benedicite domino domus Aaron benedicite domino | Domus Levi benedicite domino qui timetis dominum benedicite domino | Benedictus dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem |
| 509504.Tp46 Tp | SANCTUS | Divinum mysterium semper declaratur et mens infidelium tumens excaecatur firma spes credentium fide roboratur | SANCTUS | Fides est summopere credere in Deum panem sanctum edere et tractare eum jubet dicens Sumite hoc est corpus meum | SANCTUS | Panis prius cernitur sed dum consecratur caro tunc efficitur Christi sic mutatur quomodo convertitur Deus operatur DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | De vino similiter si sit benedictum tunc erit veraciter sanguis Christi dictum credamus communiter verum est non fictum OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Nobis celebrantibus istud sacramentum et cunctis credentibus fiat nutrimentum ceteris negantibus sit in detrimentum OSANNA IN EXCELSIS |
| g00535a InV | Domini est terra et plenitudo ejus orbis terrarum et universi qui habitant in eo |
| a07511 Ca | Vos sacerdotes domini vocabimini ministri dei nostri dicetur vobis | Fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis | Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam | Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | Quia ego dominus diligens judicium et odio habens rapinam in holocausto | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | Et scient in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum | Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent | Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum | Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi | Quoniam donum et pax est electis ejus | Reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili | Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem | Transtulit illos per Mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam | Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos | Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum | Et victricem manum tuam laudaverunt pariter quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas |
| 201937.1 A | Gaudete justi in domino bene psallite ei in jubiliatione quia misericordia domini plena est terra ipse dissipat consilia gentium et reprobat cogitatione eorum |
| h01912 CaH | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | et benedictum nomen gloria tue quod est sanctum et laudabile et gloriosus in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae qui vides abyssos sedes super cherubim supra sedem regni tui infirmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicite omnia opera domini caeli angeli ad que omnis qui estis supra caelos omnes virtutes sol et lune stellae caeli domino hymnorum dicite et super exultate eum in saecula | Benedicite imber et ros omnis spiritus ignis et extas noctes et dies tenebrae et lumen | hiemps et estas pruina nix fulgura et nubes dominum hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicat terra domino montes et colles et omnia nascentia de terra maria flumina fontes cete et omnia que movebuntur in aquis volucres caeli bestie et jumenta domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicite fili hominum domino Israhel sacerdotes servi domino spiritus et anime justorum sancti et humilies corde ananias azarias et misael domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula |
| h00482 PSLM | Repleta est gloria domini omnis terra et dicit omnis populus fiat fiat |
| g03512a SCRV | Alleluia stetit rex coram altare domini in conspectu universae multitudinis Israel manus autem suas elevans ad caelos et exorans dominum dixit non est similis tibi deus in caelo et in terra |
| 509504.Tp25 Sa | O lux indeficiens pax atque summa trinitas tibi virgineus chorus semper proclamat dicens Sanctus sanctus sanctus Dominus deus sabaoth | O quam pretiosa est caelicolarum legio qui incendentes amore proclamant Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | O benedicte deus tibimet clarissimus ordo nunc benedicit ovans qui regis astra polum Benedictus qui venit in nomine domini Osanna in excelsis |
| 920045 PS | In finem filiis Core pro arcanis psalmus | Deus noster refugium et virtus adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis | Propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris | Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine ejus | Fluminis impetus laetificat civitatem dei sanctificavit tabernaculum suum altissimus | Deus in medio ejus non commovebitur adjuvabit eam deus mane diluculo | Conturbatae sunt gentes et inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra | Dominus virtutum nobiscum susceptor noster deus Jacob | Venite et videte opera domini quae posuit prodigia super terram | Auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igni | Vacate et videte quoniam ego sum deus exaltabor in gentibus et exaltabor in terra | Dominus virtutum nobiscum susceptor noster deus Jacob |