Alleluia Oliva caritatis laeta mater Christi matris Anna radix sanctitatis fons et ortus bonitatis tu cum tua nata pia matre dei Maria pro reatu suffragia nostro funde eximia summi patris in praesentia
Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium
Gloriosa de te sunt dicta mater Anna benedicta Jesse radix illustrissima davitica streps mittis nobilissima per te nobis donentur gaudio a felicissima ex te enim floruit virga mirificaque fructum tulit virtute caelica benedictum per saecula
Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus
Luce lucens in aeterna lucis ductrix et lucerna claritatis gerula Felix Anna de caverna laci transfer ad superna lucis nos vehicula | Mundi jubar luminare novum paris sine pare sole plus illuminans Ex te duxit ortum clare maris stella per hoc mare spatiosum rutilans | Orta stirpe de regali super ortum speciali gaudes privilegio Prole fulges sola tali quali nulla de mortali sexu vel collegio | Cella vere tu caelestis in qua trinitatis vestis est ordita primitus Hujus rei caro testis exstat Christi quam in festis gestat jam caelestibus | Carnem tuam carnem Christi per Mariam quam tulisti recta probat linea Qua cum Deo contraxisti genus omnes ac vicisti nata cum virginea | Tu terminus tristitiae scaturigo laeticiae quae prolem benedictam De gremio das gratiae matrem solis justitiae labe prorsus invictam | Tua grandis est potestas tibi caeli dat majestas matronatus gloriam Ad tranquillum quos tempestas ad fluentem quos egestas urget trahe copiam | Eya mater plena bonis gratiarum dita donis in praesenti pauperes Hujus cursum post agonis salvandorum nos in thronis loca donis uberes | Jesu dulce solatium te paternalem radium lucis in fonte rutilo Da praecinente canticum Anna cum nata caelicum videre pleno jubilo