Agni genitor domine verbum de virginie conceptum sine semine dux luminis ex fons vitae | Esto nobis in salute filius dei unice gubernator Jesu Christe ad praestem nostram aspice | In mundo nobis missus es captivos representare matorum linguas solvere | Ne nos relinquas domine omnium conditor pie propitius miserere qui nullum cupis perdere | Rector quae mundi domine salvator unigenite tu nos amore protege ut capti dulci opere | Christus dominus vigilet fidesque nostra germinet Zabuli discedamini nona aleas subripere | Per Jesum Christum dominum qui regnat cum deo patre et nos dignabit docere credamus in trinitate | Trino deo hac domino omnes dicamus gloriam quia pater in principio semper fuit cum filio
Esto nobis domine protector et medicas tu peccatorum nostrorum vulnera solita pietate tribue medicinam tu errantibus es via et te deus pie quaerentibus das coronam
Dimitte domine peccata populi tui secundum multitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti patribus nostris propitius esto et nobis et implebitur gloria tua universa terra
Poculum esto vitae sitientibus fons aquae vivae regni sors denarius gulae qui austo in Adam cecidimus surgendo in te jejunando dapibus reficiamur cum supernis civibus | Qui contritorum usus sacrificio adest latroni in crucis patibulo nobis adesto caelitus tu domine nostri memento nos de throno respice quos redemisti tuo sacro sanguine | Judex ut ipse cum tremendus veneris praeviam crucem angelorum humeris terrorem mundum tubaque concusseris cum sanctis ipsis innovati gloriam dextram tenentes evadamus tartara | Praestaque summa trinitas potentia cuncta qui regis saeculorum saecula ut te fruentes sine fine gloria lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | Amen
Cumque compleverint omnia clamabunt in fortitudine laevite et advena pupillus et vidua simulque et omnis populus una voce respice domine de sanctuario tuo et esto placabilis super populum tuum quem visitasti et respexisti in labore suo ut cognoscamus te semper dominare nobis et offeramus primitias terrae nostrae quam dedisti nobis