| a06865:06 HV | O Christi sanctae Bartholomae qui Indiam lucis de luce per dei potentiam in regno pastor esse magnae filiamcum praedicasses ecce celsa ad aethera verbis fecisti jam olim inusque saecula |
| 204136 A | Qui sedes nobiscum ecce (...) |
| 600710 R | Ecce homo qui non praeposuit (...) |
| 201475 A | Ecce sacerdos magnus qui in (...) |
| g02832.Tp1 L | Laudes deo dicam per saecula qui me plasmavit in manu dextera et reformavit cruce purpurea sanguine nati qui cunctos redemit ab ortu solis orbis per climata usque ad mundi partes occiduas in laude cujus clamores excitat lectio Isaiae prophetae in qua Christi lucida (...) |
| 206375 A | Ecce virum qui in lege dei (...) |
| 600703 R | Ecce confessor magnus qui (...) |
| a06782.1 H | Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominum perimunt te humus excipit arida corpus animae rapit aura liquore | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compacta quae dissociari et dissona texta retexit | Hanc tu deus optime mortem famulis ab ore paratus iter inviolabile monstras quod perdita membra resurgant | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Hoc provida Christi colarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor urget | Ut dum generosa caducis ceu carcere causa ligantur pars illa potentior extet quae germen ab aethere transiit | Si ferrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere vinctos sequitur sua membra deorsum | At si generis memor ignis olim contagia pigra recusset ut inhospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa revisat animata quae sanguine vivo habitacula pristina gestat | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Quia jacta cadavera passim miserans tegit aggere terram opus exhibet ille benignus Christo pius omnipotentis | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est aspersaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognita quae funera nobis aliena in morte dolere | Sequimur tua dicta redemptor quibus atra morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis ira latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime doctor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Nos tecta fovebimus ossa violis et fronde frequenti titulum et frigida saxa liquido spargemus odore | Animas non in memor ob hoc quorum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patri et genito sibe dono orbem regis qui deus humus | Amen |
| a00177.33 H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laetitiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Myrta salix abies corylus silex ulmus acernus pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Sollitiam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu pretium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulcro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit |