- Log in to post comments
| 509504.Tp39 Sa | SANCTUS sanctus omnipotens genitor increatus et ingenitus SANCTUS dei filius increatus et genitus SANCTUS sanctus spiritus almus procedens DOMINUS DEUS SABAOTH plebe tua fiens tempore quam plasmasti nam PLENI SUNT CAELI ET TERRA est maxima et mira impleta GLORIA TUA o tu verum sacrum manna caeli nos salvos fac HOSANNA in caeli curia cum sanctis ducens ad gaudia ut te cum angelis laudemus conregnantes omnes IN EXCELSIS benedic nos domine hic astantes et te laudantes vota tibi dantes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI omnes in hoc die corpus Christi reple nos salva HOSANNA tibi laus salus sit Christe IN EXCELSIS |
| a06500 H | Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi sanctus cum minime crederet in deum afflatus subito flamine sancto est | Saevum conspiciens judicem increpat cur sanctos domini inquit atrocior poenis discrucias valde crudelibus infelix Erebi igne cremandus est | Illico rabidus temporae praesserat hostis cumbricius membra colentium in terra dominum multa perempta sunt sanctorum nitida milia martyrum | Sanctus pro domino Leucius nititur electam animam tradere promtior diversa genera pertulit innocens poenarum cupiens praemia caelica | Athlaeta pedibus impiger ambulans Tyrsus regem ubi reperit impium apprehendens tenuit admonet et docet jam falsa ut colere domat idola | Tunc laeto simulans ore locutus est te Tyrse cupio consilio meo ad sensum tribuens sacrifices diis ut magna accipias copia munerum | Sanctus perspicuum est ait impie quod totus habitet ille nequissimus in te nunc coluber pravus et invidus cum tali pereas principe horride | Gastrum perniciter adfore praecipit plenum lympha caput martyris suffocat corpus quod superest fustibus caedere nodosis acrius pestifer imperat | Sed servus domini voce piissima de vase miserum judicem increpat agnosce dominum lubricae et invide cum cernis opera magna et inclita | Turris construitur altius eminens per gyrum gladiis fixis in ordinem almus ut fastigio positus decidens ense susciperet membra fidelia | Magnus tu domine prae diis omnibus multum mirificus in te credentibus pravis muscipula sis sanctus in aethera Christi glorificat omnipotentia | Victus non valuit insatiabilis saevus terribilis et nova cogitans tormenta sitiens vincere martyrem sed sanctus dominus conterruit malum | Ne Tyrse timeas sic ait angelus directus ego sum a domino deo a te supplicia auferam omnia hostemque poteris vincere pessimum | Exaudi domine cogitat impius inferre onera vincula et omnia fervens oleum plumbum et ungulas ut sanctum superet martyrem et necet | Cernens proficere nil suis viribus sanctum praecipitem in mari praecipit jactare videant ne oculi hominum ter dena stadia a littore longius | Quam mira domine sunt opera tua adducunt manibus martyrem angeli et dulci resonant carmine canticum judex non meruit cernere angelos | Debemus penitus facta retexere quae sanctis meritis reddiderit bona tribus judicibus culpa labentibus quos terra repulit mortuos saepius | Exorant populi martyrem inquiunt oramus domine praecipe protinus terra ut suscipiat corpora judicum quae scatens putrida vermibus funditur | Clementer lacrimas sarculum accipit designans locum ubi corpora condere deberent veniam da pie poscimus martyr nos humiles credimus in deum | Laetentur omnium corda volentium caelestis patriae quaerere gaudia et pravi faciant nulla nocentia ut venti a facie stipula pervolant | Te martyr lacrimis vernule poscimus per te omnipotens conditor ocius durum quo premimur ut jugum auferat et laetos faciat saecla in omnia | Jam summe domine respice saucium delictis populum dele chirographum et nostrum gemitum cerne propitius dans nobis auxilium tempore congruis | Defunctis requiem omnibus tribuis optime et supinus tempora prospera tribue victum pauperibus subsidium viduis omnes percipiant quod pie postulant | Te nostra jubilet gloria perpetim qui solus dominus trinus et unus est jugi imperio saecula continens et cuncta dominans omnibus imperans | Amen |
| 509502.Tp560 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua quisquis replebitur supera pace ditabitur LAUDAMUS TE Quem laudibus concinunt superi necnon terrea conjubilant BENEDICIMUS TE Benedictum et tremendum placidum piis ac tumidis verendum ADORAMUS TE Quem adorant et glorificant populi omnis terrae tribus et linguae genuflectendo GLORIFICAMUS TE Cujus mirabile saeculis nomen proditum medicamen dat perditis GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Gratias debitas cui nemo potis est votis aut dictis compensare DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE Qui advenisti fontibus medelam et vitam dare hosque sanare DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Fovendo inopes miseransque flebiles cunctosque merore pressos relevans QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| h03174a ANTV | Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer | Desiderium cordis ejus tribuisti ei et deprecationem labiorum ejus non fraudasti eum | Quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso | Vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi | Magna est gloria ejus in salute tua gloriam et magnum decorem impones super eum | Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo | Quoniam rex sperat in domino et in misericordia altissimi non commovebitur | Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt | Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui | Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis | Fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum | Quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilium quae non potuerunt stabilire | Quoniam pones eos dorsum in reliquiis tuis praeparabis vultum illorum | Exaltare domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas |
| h01843a ANTV | Benedictus dominus deus Israel patris nostri ab aeterno et usque in aeterno | Tua est domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus | Cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt | Tuum domine regnum et tu es super omnes principes | Tuae divitiae et tua est gloria et tu dominaris omnibus | In manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium | Nunc igitur deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclytum | Quis ego et quis populus meus ut possimus tibi haec universa promit terrae | Tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi | Peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri | Dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora | Domine deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis nostri et semper in veneratione tua mens ista permaneat |
| 509502 Gl | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen |
| 920020 PS | In finem psalmus David | Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer | Desiderium cordis ejus tribuisti ei et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum | Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso | Vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi | Magna est gloria ejus in salutari tuo gloriam et magnum decorem impones super eum | Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo | Quoniam rex sperat in domino et in misericordia altissimi non commovebitur | Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt | Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis | Fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum | Quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire | Quoniam pones eos dorsum in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum | Exaltare domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas |
| ah47199 Gl | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudibus eximiis bone rex te corde colentes LAUDAMUS TE Oribus hymnidicis modulanti voce cantentes BENEDICIMUS TE Corpore subnixi celebrantes mente subacti ADORAMUS TE Gloria de cujus benedicta loco nitet almus GLORIFICAMUS TE Gratia non gratos quia gratos prescia gignit GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Ut velut incensum caeli conscendat ad aulam QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Vulnera dira medens et sancto munere ditans QUONIAM TU SOLUS SANCTUS A quo percipiunt sancti fore quique beantur TU SOLUS DOMINUS Caelorum terraeque maris necnon et abyssi TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE Carne et mente simul hominem quem credimus esse ete hominem verumque Deum Christum veneramur CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| a07511 Ca | Vos sacerdotes domini vocabimini ministri dei nostri dicetur vobis | Fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis | Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam | Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | Quia ego dominus diligens judicium et odio habens rapinam in holocausto | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | Et scient in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum | Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent | Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum | Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi | Quoniam donum et pax est electis ejus | Reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili | Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem | Transtulit illos per Mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam | Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos | Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum | Et victricem manum tuam laudaverunt pariter quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas |
| 509502.Tp556 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Angelica jam pater laude cum prole et procendete pneumate LAUDAMUS TE Quod genitum per verbum inclite patrasti cuncta in hoc mundo bona valde BENEDICIMUS TE Moderantem caelos tellurem mare cum coaeterna pariter virtute ADORAMUS TE Quem superi tremunt ordines in sede majestatis resplendentes lumine divinitatis tuae regum rex o Domine GLORIFICAMUS TE Splendor qui candens vero de lumine carnis nube pro nostra tactus est salute imperans ubique GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |