Judicii signum tellus sudore madescet | E caelo rex adveniet per saecula futurus | Scilicet in carne presens ut judicet orbem | Unde deum cernent incredulus absque fidelis | Celsum cum sanctis aevi jam termino in ipso | Sic animae cum carne aderunt quos judicat ipse | Cum jacet incultus densis in vepribus orbis | Reicient simulacra viri cunctam quoque gazam | Exuret terra signis pontumque polumque | Inquirens taetri portas effringet Averni | Sanctorum sed enim cuncte lux libera carni | Tradentur sontes eterna flamma cremabit | Occultos actus retegens tunc quisque loquetur | Secreta atque deus reserabit pectora lucis | Tunc erit et luctus stridebunt dentibus omnes | Eripitur solis jubar et chorus interit astris | Solvetur caelum lunaris splendor obibit | Reiciet colles valles extollet ab immo | Non erit in rebus hominum sublime vel altum | Jam aequantur campis montes et caerula ponti | Omnia cessabunt tellus confracta peribit | Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni | Sed tuba tum sonitum tristem dimitet ab alto | Orbe gemens facinus miserum variosque labores | Tartareumque cahos monstrabit terra dehiscens | Et coram hic domino reges sistentur ad unum | Reccidet e caelo ignisque et sulphuris amnis