SANCTUS Deus judex justus fortis et patiens | SANCTUS Quem aethera et terra atque mare non praevalent totum capere | SANCTUS Spiritus alme illustrator hominum DOMINUS DEUS SABAOTH Sine principio sine fine PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima OSANNA Hunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita IN EXCELSIS A quo laetabunda perornatur machina mundi tota BENEDICTUS Qui ventis imperat et mari et oboediunt ei QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA Huic oportet ut canamus cum angelis semper gloria IN EXCELSIS
Quem non praevalent propria magnitudine | Caeli terrae atque maria amphisaepire | De virgineo natus utero ponitur in praesaepio | Ut propheticus sermo nuntiat stant simul bos et asinus | Sed oritur stella lucida praebitura domino obsequia | Quam Balaam ex Judaica orituram dixerat prosapia | Haec magorum oculos fulguranti lumine praestrinxit providos | Atque ipsos praevia Christi ad cunabula perduxit vilia | Illi at exiguis adorant obsitum pannulis | Offerentes regia aurum thus et myrrham munera | Ipsa sed tamen mysticis non carent munera figuris | Aurum ut regi thus deo et magno offerunt sacerdoti| Atque myrrham in sepulturam
Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris Haec locutus sum vobis apud vos manens Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis Non turbetur cor vestrum neque formidet (...)