Jocundetur et laetetur augmentetur fidelium concio sollemnizet modulizet organizet spiritali gaudio | In hac die in qua pie melodie reddunt laudes debitas celebretur decantetur sublimetur Jacobi festivitas | Psallat fretus caeli coetus orbis laetus plaudat nostras concio set cantantis auscultantis et laetantis pura sit devotio | Promat melos pandat caelos tangat theos cum sonoris vocibus terra sonet grates donet caelum tonet et resultet laudibus | Nihil mestum set honestum per hoc festum fiat inter omnia exaltetur consecretur et laudetur Jacobi victoria | Omnis mundus laetabundus sit jocundus hoc monet celebritas tam insignis tanti dignis viri signis miretur humanitas | O miranda o amanda o cantanda o felix festivitas o stupenda o colenda o legenda Jacobi sollemnitas | Trinitati unitati deitati sit decus et gloria triumphanti imperanti ac regnanti in caelesti patria | Amen
Glorietur omnis mundus in martyrum solemnia | Chorus cantet laetabundus per militum suffragia | Honor tanto sit diei in quo sancti milites | Propter laudem Jesu Christi sunt effecti martires | Ut gigantes hi steterunt fortes coram Caesare | Sapienter responderunt se Deum vivum colere | Simulachra non curamus sit dixerunt milites | Deum verum adoramus qui est electorum spes | His auditis Adrianus in electos fremuit et tormentis plurimis hos flagellari praecipit | Flagellati sunt beati vere decem milia et ducuntur supra montem ad crucis supplicia | Crucifixi sunt electi bene octo milia | Alii omnes sunt delecti ejecti in in montis cavernula | Nunc subnixe imploremus martyrum levamiam | Ut laetemur cum beatis in aeterna gloria