Ascendit deus in jubilo | Et dominus in voce tubae super caelos caelorum ad orientem | Captivam duxit formam nostram dedit hominibus felix donum | Ovem quae perierat ulnis suis eam vexit | Ad gregem illum ad supernas caulas eam duxit | O ineffabilis deus redemptor fortis aeternae gloriae Qui in personis trinus es et unus fateris in essentia | Qui non vis perire tuum quod creaveras plasma | Prolem in terra dilectum pro nobis direxeras | Ipse probra nostra tulit per stipitem et livore ejus nos sanati sumus | Resurrexit de sepulchro in aethera revolavit ad sidera alleluia | Ipsum enim expectamus inde judicem venientem ad supremum similiter sicut ascenderat
Alleluia temporibus illis postquam resurrexit dominus Jesus exierunt mulieres cito de monumento cum timore et gaudio magno nuntiam discipulis ejus dicenter alleluia