Genre: 
Full text: 
In finem in hymnis psalmus cantici David | Deus misereatur nostri et benedicat nobis illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri | Ut cognascamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum | Confiteantur tibi populi deus confiteantur tibi populi omnes | Laetentur et exsultent gentes quoniam judicas populos in aequitate et gentes in terra dirigis | Confiteantur tibi populi deus confiteantur tibi populi omnes | Terra dedit fructum suum benedicat nos deus deus noster | Benedicat nos deus et metuant eum omnes fines terrae