Full text:
In finem pro torcularibus psalmus ipsi Asaph | Exsultate deo adjutori nostro jubilate deo Jacob | Sumite psalmum et date tympanum psalterium jucundum cum cithara | Buccinate in neomenia tuba in insigni die solemnitatis vestrae | Quia praeceptum in Israel est et judicium deo Jacob | Testimonium in Joseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit | Divertit ab oneribus dorsum ejus manus ejus in cophino servierunt | In tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam contradictionis | Audi populus meus et contestabor te Israel si audieris me | Non erit in te deus recens neque adorabis deum alienum | Ego enim sum dominus deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud | Et non audivit populus meus vocem meam et Israel non intendit mihi | Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis | Si populus meus audisset me Israel si in viis meis ambulasset | Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam | Inimici domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saecula | Et cibavit eos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit eos
Genre:
- Log in to post comments