Genre: 
Full text: 
Audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei stillet ut pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina quia nomen domini invocabo date magnificentiam deo nostro petra perfecta sunt opera ejus quia omnes viae ejus justitia deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus peccaverunt ei non filii ejus in sordibus suis generatio prava atque perversa haeccine redditis domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit te ipse fecit et stabilivit te memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et annuntiabit tibi majores tuos et dicent tibi quando dividebat altissimus gentes quando separabat filis Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel pars autem domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus invenit eum in terra deserta in loco horroris et ululatu solitudinis circumdedit eum et attendit et custodivit quasi pupillam oculi sui sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas dominus solus dux ejus fuit et non erat cum eo deus alienus