| h00602.2 BNS | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et superexaltatus in saecula alleluia alleluia alleluia |
| 007122a V | Benedictus es domine deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facis |
| 206155 A | Benedictus es domine in firmamento caelorum cujus amoris igne succensa beata martyr Ursula cum sui martyrii beatis consortibus crudeli morte vitam eternam commutavit |
| 600298 R | Benedictus es domine in firmamento gloriae tuae quod edificatum est ad laudem et gloriam nominis tui |
| 509502.Tp558 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Quae Deo manet accepta super omne munus LAUDAMUS TE Quem caelitus laudant virtutes cunctae caelorum atque angelicorum ordinum BENEDICIMUS TE Qui ante saecula extas benedictus conditor orbis qui tuos misericors ab inferni sedibus eduxeras ADORAMUS TE Cujus potestas sine fine praemia tribuit sanctis GLORIFICAMUS TE Non meritis nostris sed tua pace suffulti GRATIAS AGIMUS TIBI Qui nos a morte solvens tuos fratres vocitare dignatus es PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| 920030 PS | In finem psalmus David pro extasi | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me esto mihi in deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias | Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me | Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus | In manus tuas commendo spiritum meum redemisti me domine deus veritatis | Odisti observantes vanitates supervacue ego autem in domino speravi | Exsultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam | Nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos | Miserere mei domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus | Quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt | Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me | Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum | Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversum me accipere animam meam consiliati sunt | Ego autem in te speravi domine dixi deus meus es tu | In manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me | Illustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua | Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum | Muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione | Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum | Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum | Benedictus dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita | Ego autem dixi in excessu mentis meae projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te | Diligite dominum omnes sancti ejus quoniam veritatem requiret dominus et retribuet abundanter facientibus superbiam | Viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in domino |
| a00362 R | Benedictus es domine deus misericordiarum |
| h01912 CaH | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | et benedictum nomen gloria tue quod est sanctum et laudabile et gloriosus in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae qui vides abyssos sedes super cherubim supra sedem regni tui infirmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicite omnia opera domini caeli angeli ad que omnis qui estis supra caelos omnes virtutes sol et lune stellae caeli domino hymnorum dicite et super exultate eum in saecula | Benedicite imber et ros omnis spiritus ignis et extas noctes et dies tenebrae et lumen | hiemps et estas pruina nix fulgura et nubes dominum hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicat terra domino montes et colles et omnia nascentia de terra maria flumina fontes cete et omnia que movebuntur in aquis volucres caeli bestie et jumenta domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicite fili hominum domino Israhel sacerdotes servi domino spiritus et anime justorum sancti et humilies corde ananias azarias et misael domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula |
| h00540 BNMT | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula alleluia alleluia alleluia |
| h02200 BNMTV | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | et benedictum nomen gloria tue quod est sanctum et laudabile et gloriosus in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae qui vides abyssos sedes super cherubim supra sedem regni tui infirmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicite omnia opera domini caeli angeli ad que omnis qui estis supra caelos omnes virtutes sol et lune stellae caeli domino hymnorum dicite et super exultate eum in saecula | Benedicite imber et ros omnis spiritus ignis et extas noctes et dies tenebrae et lumen | hiemps et estas pruina nix fulgura et nubes dominum hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicat terra domino montes et colles et omnia nascentia de terra maria flumina fontes cete et omnia que movebuntur in aquis volucres caeli bestie et jumenta domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicite fili hominum domino Israhel sacerdotes servi domino spiritus et anime justorum sancti et humilies corde ananias azarias et misael domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula |