| 920088 PS | Intellectus Ethan Ezrahitae | Misericordias domini in aeternum cantabo in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo | Quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis | Disposui testamentum electis meis juravi David servo meo | Usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam | Confitebuntur caeli mirabilia tua domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum | Quoniam quis in nubibus aequabitur domino similis erit deo in filiis dei | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt | Domine deus virtutum quis similis tibi potens es domine et veritas tua in circuitu tuo | Tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum ejus tu mitigas | Tu humiliasti sicut vulneratum superbum in bracchio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos | Tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti | Aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt | Tuum bracchium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua | Justitia et judicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam | Beatus populus qui scit jubilationem domine in lumine vultus tui ambulabunt | Et in nomine tuo exsultabunt tota die et in justitia tua exaltabuntur | Quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum | Quia domini est assumptio nostra et sancti Israel regis nostri | Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adjutorium in potente et exaltavi electum de plebe mea | Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum | Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum | Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei | Et concidam a facie ipsius inimicos ejus et odientes eum in fugam convertam | Et veritas mea et misericordia mea cum ipso t ine nomine meo exaltabitur cornu ejus | Et ponam in mari manum ejus et in fluminibus dexteram ejus | Ipse invocabit me pater meus es tu deus meus et susceptor salutis meae | Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae | In aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi | Et ponam in saeculum saeculi semen ejus et thronum ejus sicut dies caeli | Si autem dereliquerint filii ejus legem meam et in judiciis meis non ambulaverint | Si justitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint | Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum | Misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea | Neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita | Semel juravi in sancto meo si David mentiar | Semen ejus in aeternum manebit et thronus ejus sicut sol in conspectu meo | Et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis | Tu vero repulisti et despexisti distulisti christum tuum | Evertisti testamentum servi tui profanasti in terra sanctuarium ejus | Destruxisti omnes sepes ejus posuisti firmamentum ejus formidinem | Diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est opprobrium vicinis suis | Exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos ejus | Avertisti adjutorium gladii ejus et non es auxiliatus ei in bello | Destruxisti eum ab emundatione et sedem ejus in terram collisisti | Minorasti dies temporis ejus perfudisti eum confusione | Usquequo domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua | Memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum | Quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua | Memor esto domine opprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium | Quod exprobraverunt inimici tui domine quod exprobraverunt commutationem christi tui | Benedictus dominus in aeternum | Fiat fiat |
| h02698a ANTV | Deus quis similis tibi ne taceas neque compescaris deus | Quoniam ecce inimici tui domine sonuerunt et qui oderunt levaverunt caput | In plebem tuam adversum te cogitaverunt consilium cogitaverunt adversus sanctos tuos | Dixerunt venite disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israel amplius | Quoniam cogitaverunt consilium in unum adversum te testamentum disposuerunt | Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae Moab et Agareni | Gebal et Ammon et Amalec alienigenae cum habitantibus Tyrum | Etenim Assur simul venit cum illis facti sunt in susceptione filiis Loth | Fac illis deus sicut Madian et Sisarae sicut Jabin in torrente Cisson | Disperierunt in Endor facti sunt sicut stercus terrae | Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum qui dixerunt hereditatem possideamus nobis sanctuarium dei | Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti | Sicut ignis qui comburet silvam velut sicut flamma comburens montes ita persequeris eos in tempestate tua et in ira tua conturbabis eos | Imple facies eorum ignominia et quaerant nomen tuum domine | Confundantur et turbetur in saeculum saeculi et revereantur et pereant in aeternum et in saeculum saeculi | Et cognoscant quia nomen tibi dominus tu solus altissimus super omnem terram |
| 920082 PS | Canticum Psalmi Asaph | Deus quis similis erit tibi ne taceas neque compescaris deus | Quoniam ecce inimici tui sonuerunt et qui oderunt te extulerunt caput | Super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos | Dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israel ultra | Quoniam cogitaverunt unanimiter simul adversum te testamentum disposuerunt | Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae Moab et Agareni | Gebal et Ammon et Amalec alienigenae cum habitantibus Tyrum | Etenim Assur venit cum illis facti sunt in adjutorium filiis Lot | Fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Jabin in torrente Cisson | Disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae | Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum | Qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium dei | Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti | Sicut ignis qui comburit silvam et sicut flamma comburens montes | Ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos | Imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum domine | Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant | Et cognoscant quia nomen tibi dominus tu solus altissimus in omni terra |
| h04724 CaH | Cantemus domino gloriose enim honorificatus est | Aequum et ascensorem projecit in mare | Adjutor et protector meus dominus et factus est mihi in salute | Hic deus meus et glorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum | Dominus conterens bella dominus nomen est ei | Currus pharaonis et exercitum ejus projecit in mare | Electos ascensorens ternos strantes dimersit in rubro mari | Pelago quo operuit eos dimersi sunt in profundum tamquam lapis | Dextera tua domine glorificata est in virtute dextera manus tuae confregit inimicos et prae multitudine magestatis tuae conteruisti adversarios | Misisti iram tuam et comedit eos tamquam stipula et prae spiritu iracundiae tuae divisa est aqua | Steterunt tamquam murus aquae gelaberunt fluctus in medio mari | Dixit inimicus persequens comprehendam partibo spoliam replebo animam meam interficiam gladio meo et dominabitur manus mea | Misisti spiritum tuum et quo operuit eos mare dimersi sunt tamquam plumbum in aqua validissima | Quis similis tibi in diis domine quis similis tibi honorificus in sanctis mirabilis in magestatibus faciens prodigia | Extendisti dexteram tuam et devorabit eos terra | Gubernasti justitiam tuam populum tuum hunc quem liberasti | Consolatus es in virtute tua in refectione sancta tua | Audierunt gentes et irate sunt dolores apprehenderunt inhabitantes Filisthim | Tunc festinaverunt duces Edom et principes Moabitarum apprehendit eos timor tabuerunt omnes inhabitantes Canaan | Decidat super eos timor et tremor magnitudinis brachii tui | Fiant tamquam lapis donec transeat populus tuus domine usque dum pertranseat populus tuus hunc quem liberasti | Induc el planta eum in monte hereditatis tuae in praeparato habitatione tua quam praeparasti tibi domine | Sanctuarium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae | Domine qui regnas in aeternum et in sempiternum et adhuc | Quia introduit aequitatus pharaonis cum quadrigis et ascensoribus in mare | Et induxit super eos dominus aquas maris filii autem Israel ambulaverunt per sicum per medium maris |
| a07512 Ca | Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum |
| 920105 PS | Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore | Memento nostri domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo | Ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae ut lauderis cum hereditate tua | Peccavimus cum patribus nostris injuste egimus iniquitatem fecimus | Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et irritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum | Et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam | Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto | Et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici | Et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit | Et crediderunt verbis ejus et laudaverunt laudem ejus | Cito fecerunt obliti sunt operum ejus et non sustinuerunt consilium ejus | Et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt deum in inaquoso | Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum | Et irritaverunt Moysen in castris Aaron sanctum domini | Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiron | Et exarsit ignis in synagoga eorum flamma combussit peccatores | Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile | Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum | Obliti sunt deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto | Mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro | Et dixit ut disperderet eos si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus ut averteret iram ejus ne disperderet eos | Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo ejus | Et murmuraverunt in tabernaculis suis non exaudierunt vocem domini | Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto | Et ut dejiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus | Et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum | Et irritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina | Et stetit Phinees et placavit et cessavit quassatio | Et reputatum est ei in justitiam in generationem et generationem usque in sempiternum | Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis et vexatus est Moyses propter eos | Quia exacerbaverunt spiritum ejus et distinxit in labiis suis | Non disperdiderunt gentes quas dixit dominus illis | Et commisti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum | Et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum | Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis | Et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et infecta est terra in sanguinibus | Et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis | Et iratus est furore dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam | Et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderunt eos | Et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum | Saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis | Et vidit cum tribularentur et audivit orationem eorum | Et memor fuit testamenti sui et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae | Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui coeperant eos | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat |
| 920059 PS | In finem pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam | Cum succendit Mesopotamiam Syriae et Sobal et convertit Joab et percussit Idumaeam in valle Salinarum duodecim milia | Deus repulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis | Commovisti terram et conturbasti eam sana contritiones ejus quia commota est | Ostendisti populo tuo dura potasti nos vino compunctionis | Dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus ut liberentur dilecti tui | Salvum fac dextera tua et exaudi me | Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sichimam et convallem tabernaculorum metibor | Meus est Galaad et meus est Manasses et Ephraim fortitudo capitis mei Juda rex meus | Moab olla spei meae in Idumaeam extendam calceamentum meum mihi alienigenae subditi sunt | Quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumaeam | Nonne tu deus qui repulisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis | In deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos |
| 920076 PS | In finem pro Idithun psalmus Asaph | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad deum et intendit mihi | In die tribulationis meae deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus renuit consolari anima mea | Memor fui dei et delectatus sum et exercitatus sum et defecit spiritus meus | Anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus | Cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui | Et meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scopebam spiritum meum | Numquid in aeternum projiciet deus aut non apponet ut complacitior sit adhuc | Aut in finem misericordiam suam abscindet a generatione in generationem | Aut obliviscetur misereri deus aut continebit in ira sua misericordias suas | Et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi | Memor fui operum domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum | Et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor | Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut deus noster | Tu es deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam | Redemisti in bracchio tuo populum tuum filios Jacob et Joseph | Viderunt te aquae deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi | Multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt | Vox tonitrui tui in rota illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra | In mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur | Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron |
| 920107 PS | Canticum Psalmi ipsi David | Paratum cor meum deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea | Exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo | Confitebor tibi in populis domine et psallam tibi in nationibus | Quia magna est super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua | Exaltare super caelos deus et super omnem terram gloria tua | Ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me | Deus locutus est in sancto suo exsultabo et dividam Sichimam et convallem tabernaculorum dimetiar | Meus est Galaad et meus est Manasses et Ephraim susceptio capitis mei Juda rex meus | Moab lebes spei meae in Idumaeam extendam calceamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt | Quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumaeam | Nonne tu deus qui repulisti nos et non exibis deus in virtutibus nostris | Da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis | In deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros |
| h02413a ANTV | Rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul | Ego dominus creavi eum | Vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae | Numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est | Vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis | Haec dicit dominus sanctus Israel plastes ejus | Ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandata mihi | Ego feci terram et hominem super eam creavi ego | Manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi | Ego suscitabo eum ad justitiam et omnes vias ejus dirigam | Ipse aedificavit civitatem meam et captivitatem meam dimittet | Non in pretio neque in muneribus dicit dominus deus exercituum | Haec dicit dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim | Viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manibus pergent et te adorabunt teque depraecabuntur | Tantum in te est deus et non est absque te deus | Vere tu es deus absconditus deus Israhel salvator | Confusi sunt et erubuerunt simul omnes abierunt in confusione fabricatores errorum Israhel salvatus est in domino salute aeterna | Non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi | Quia haec dicit dominus creans caelos ipse deus formans terram et faciens eam ipse plastes ejus | Non in vanum creavit eam sed ut habitetur formavit eam | Ego dominus et non est alius non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso | Non dixi semini Jacob frustra quaeritis me | Ego dominus loquens justitiam et adnuntians rectam | Congregamini et venite accedite simul qui salvati estis ex gentibus | Nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem | Annuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud | Numquid non ego dominus et non est ultra deus absque me deus justus et salvans non est praeter me | Convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego deus et non est alius | In memet ipso juravi egredietur de ore meo justitiae verbum et non revertetur | Quia mihi curvabit omnia genu et juravit omnis lingua | Ergo in domino dicent meae sunt justitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei | In domino justificabitur et laudabitur omne semen Israel |