- Log in to post comments
| ah54147 Sq | Sexta passus feria die Christus tertia resurrexit | Surgens cum victoria collocat in gloria quos dilexit | Per fideli populo crucis in patibulo immolatur | Clauditur in tumulo tandem in diluculo suscitatur | Christi crux et passio nobis est praesidio si credamus | Christi resurrectio facit ut a vitio resurgamus | Hostia sufficiens Christus fuit moriens pro peccato | Sanguinis effusio abluit nos impio triumphato | Morte sua simplici nostrae morti duplici fert medelam | Vitae pandit aditum nostram sanat gemitum et quaerelam | Leo fortis hodie dat signum potentiae resurgendo | Principem nequitiae per arma justitiae devincendo | Diem istam dominus fecit in qua facinus mundi luit | In qua mors occiditur in qua vita redditur hostis ruit | Geminatum igitur alleluia canitur corde puro | Quia culpa tollitur et vita promittitur in futuro | In hoc mundi vespere fac tuos resurgere Jesu Christe | Salutaris omnibus sit tuis fidelibus dies iste |
| 509504.Tp27 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis per omnia saecula saeculorum amen | Hodie dominus Jesus Christus resurrexit a mortuis | Pro nobis pependit in ligno ut nos de jugo diaboli eriperet | Hora qua dominus exspiravit totus mundus contremuit | Monumenta aperta et qui dormierunt surrexerunt | Descendit dominus ad infernum sicut fuerat prophetatum | Inde excussit protoplastum qui morte morsu ceciderat | Electos quos ibi invenit suo morsu extracti sunt | A fauce inferni abstracti cum eo surrexerunt hodie |
| ah54149 Sq | Zyma vetus expurgetur ut sincere celebretur nova resurrectio | Haec est dies nostrae spei hujus mira vis diei legis testimonio | Haec Aegyptum spoliavit et Hebraeos liberavit de fornace ferrea | His in arto constitutis opus erat servitutis lutum later palea | Jam divinae laus virtutis jam triumphi jam salutis vox erumpat libera haec est dies quam fecit dominus dies nostri doloris terminus dies salutifera | Lex est umbra futurorum Christus finis promissorum qui consummat omnia Christi sanguis igneam hebetavit romphaeam amota custodia | Puer nostri forma risus pro quo vervex est occisus vitae signat gaudium | Joseph exit de cisterna Christus redit ad superna post mortis supplicium | Hic dracones Pharaonis draco vorat a draconis immunis malitia quos ignitus vulnerat hos serpentis liberat Aenei praesentia | Anguem forat in maxilla Christus hamus et armilla in cavernam reguli manum mittit ablactatus et sic fugit exturbatus vetus hostis saeculi | Irrisores Elisaei dum conscendit domum dei zelum calvi sentiunt David arrrepticius hircus emissarius et passer effugiunt | In maxilla mille sternit et de tribu sua spernit Samson matrimonium Samson gazae seras pandit et asportans portas scandit montis supercilium | Sic de Juda leo fortis fractis portis dirae mortis die surgens tertia | Rugiente voce patris ad supernae sinum matris tot revexit spolia | Cetus Jonam fugitivum veri Jonae signativum post tres dies reddit vivum de ventris angustia | Botrus Cypri reflorescit dilatatur et excrescit synagogae flos marcescit et floret ecclesia | Mors et vita conflixere resurrexit Christus vere et cum Christo surrexere multi testes gloriae | Mane novum mane laetum vespertinum tergat fletum quia vita vicit letum tempus est laetitiae | Jesu victor Jesu vita Jesu vitae via trita cujus morte mors sopita ad paschalem nos invita mensam cum fiducia | Vive panis vivax unda vera vitis et foecunda tu nos pasce tu nos munda ut a morte nos secunda tua salvet gratia |