a00177

Full text: 
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent |Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata preces | Mobilitas anni mensium lux alma dierum horarum splendor stridula puncta favent | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Funeris exsequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor abit | Hinc tumulum repetens post tartara carne resumpta belliger ad caelos ampla tropaea refers
Genre: 
Fulltext source: 
A Historical Companion to Hymns Ancient and Modern, ed. Moorsom, 1902 (Google Books);
Notes: 

full text entered by Debra Lacoste;

Concordances in the Cantus Index network