Ave Maria gratia plena dominus tecum spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi quod enim ex te nascetur sanctum vocabitur filius dei
Quomodo fiet istud angele dei quia virum in concipiendo non pertuli audi Maria virgo Christi spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi
Ecce nomen domini de longinquo venit ardens furor ejus et venient cum eo sancti in veste praeclara tunc exsurgens Gabriel angelus nuntiavit Mariae dicens spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi nascetur ex te filius vocabunt eum omnes Emmanuel alleluia