Favus distillans Ursula virgo fuit quae agnum dei amplecti desideravit mel et lac sub lingua ejus quia pomiferum ortum et flores florum in turba virginum ad se collegit
O vivens fons quam magna est suavitas tua qui faciem istorum in te non amisisti sed acute praevidisti quomodo eos de angelico casu abstraheres qui se aestimabant illud habere quod non licet sic stare...
O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit...
Gaude et laetare filia Sion quia omnes colligentur in te et benedicent te in aeternum felices qui diligunt te et felices omnes qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis quoniam gaudebunt et...