Favus distillans Ursula virgo fuit quae agnum dei amplecti desideravit mel et lac sub lingua ejus quia pomiferum ortum et flores florum in turba virginum ad se collegit
Gaude et laetare filia Sion quia omnes colligentur in te et benedicent te in aeternum felices qui diligunt te et felices omnes qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis quoniam gaudebunt et...
Salve dulcis memoriae Maria mater gratiae nostra spes et gloria | Gaude virgo singularis stella maris lux solaris patris parens filia | Vale dulcis o regina fac nos salvos a ruina nato reconcilia
Cum audisset populus quia Jesus venit Jerusalem acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pueri dicentes hic est qui venturus est in salutem populi haec est salus nostra et...
Cum audisset populus quia Jesus venit Jerusalem acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pariter dicentes hic est qui venturus est ad salutem gentium hic est salus nostra et...