| ah53241 Sq | Adest nobis dies alma et magno gaudio plena | In qua sancta deo grata congaudet haec ecclesia | Hodie caelestis laetatur turba quae gloriam cantat in excelsis voce dulcisona cum symphonia | Hodie polorum sancta agmina collaudant regem Deum nostrum natum ex virgine sancta Maria | Ave inclite praesul Christi N. flos pulcherrimae | Tu vestigia Christi secutus es fide devota | Aeterni regis adeptus es regna jam gratularis in domo superna possidens sedes almas | Quem postulamus et poscimus una adjuvent tua sancta suffragia fragilem vitam nostram | O beate o sancte N. salva catervam hanc | O beate o sancte N. pro vobis supplica ut una | Mereamur sancta caelorum templa | Possidere cernentes alma | Gaudia quae sunt plena | Sit deo laus honor et jubilatio casta | Qui regnat per omnia saeculorum saecula | Amen dicant omnia |
| a01597 H | Decora lux aeternitatis auream diem beatis irrigavit ignibus apostolorum quae coronat principes reisque in astra liberam pandit viam | Mundi magister atque caeli janitor Romae parentes arbitrique gentium per ensis ille hic per crucis victor necem vitae senatum laureati possident | O Roma felix quae duorum principum es consecrata glorioso sanguine horum cruore purpurata ceteras excellis orbis una pulchritudines | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula | Amen |
| g03207 Pr | Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen |
| 509504.Tp27 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis per omnia saecula saeculorum amen | Hodie dominus Jesus Christus resurrexit a mortuis | Pro nobis pependit in ligno ut nos de jugo diaboli eriperet | Hora qua dominus exspiravit totus mundus contremuit | Monumenta aperta et qui dormierunt surrexerunt | Descendit dominus ad infernum sicut fuerat prophetatum | Inde excussit protoplastum qui morte morsu ceciderat | Electos quos ibi invenit suo morsu extracti sunt | A fauce inferni abstracti cum eo surrexerunt hodie |
| h04456 VAR | Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit |
| 509503.Tp01 Tp | Credo in unum Deum | Unum Deum in trinitate | Patrem omnipotentem | Qui poli summa residet in arce trinus et unus | Factorem caeli et terrae | Conditorem fabrice mundi | Visibilium omnium et invisibilium | Quae caeli ambitu continentur | Et in unum dominum | Qui Dominus est omnium | Jesum Christum | Regem saeculorum | Filium Dei unigenitum | Verbum patris | Et ex patre natum | Priusquam mundus fieret | Ante omnia saecula | Cujus generatio non habet finem | Deum de Deo | Deitate socia | Lumen de lumine | Quod olim nostris refulsit in tenebris | Deum verum de Deo vero | Patris aeterni genitum ab ore | Genitum non factum | Factum sub lege | Consubstantialem patri | Coaeternum per omnia | Per quem omnia facta sunt | Valde bona | Qui propter nos homines | Florigero pulsos solio primi patris pro delicto | Et propter nostram salutem descendit de caelis | Sicut pluvia in vellus | Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine | Quod enim in ea natum est de spiritu sancto | Et homo factus est | Ut salvum faceret genus humanum | Crucifixus etiam pro nobis | Mitis hostia factus nostra ob remedia | Sub Pontio Pilato | Cum Pilatus haberet praesidium | Passus et sepultus est | Ut expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Et resurrexit tertia die | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Secundum scripturas | Tunc implete sunt scripturae | Et ascendit in caelum | Ante conspectum gentium | Sedet ad dexteram patris | Sceptrum tenens imperiale | Et iterum venturus est cum gloria | Caterva saeptus angelica | Judicare vivos et mortuos | Digna rependens merita | Cujus regni non erit finis | In aeternum Dominus regnabit et ultra | Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem | Qui animabus vivificandis aquas foecundas | Qui ex patre filioque procedit | Amborum sacrum spiramen nexus amorque | Qui cum patre et filio simul adoratur | Una permanens in usia | Et cumglorificatur | Cum quibus regnat Deus ante saecula | Qui locutus [est ]per prophetas | Verbis ut essent proflui et caritate servidi | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Angelis coronata ut sponsata comite | Confiteor unum baptisma | Chrismate vero genus ut craeetur Christicolarum | In remissionem peccatorum | Quod sanavit laesionem multorum peccaminum | Et exspecto resurrectionem mortuorum | In districti adventu judicis | Et vitam venturi saeculi | In tempore retributionis | Amen |
| a03481 H | Te sancte rursus Ludovice proelia divina poscunt tu crucis clavum tenens speique sacras anchora fundans rates moves tyrannis bella Christo militas | Vincis cadendo mors tibi victoriam aufert et addit corpus hic palmae tegunt nondum sepultum sed triumpho nobili caelum paratur et coronis sidera | Tuus paternae redditus terrae cinis regnum tuetur dum throno praesens dei aeterna regnans pascis inter lilia favensque blando nostra cernis lumine | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula |
| 509504 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis per omnia saecula saeculorum amen |
| ah49403 Tp | Laus honor virtus deo nostro decus et imperium regi nostro de sanctorum innocentium tripudio qui quanto preponeat honoris titulo praesens vobis ostendit LECTIO LIBRI APOCALYPSIS JOHANNIS APOSTOLI Qui ut aquila soli defigens lumina caeli petiit limina et testimonium perhibet de his IN DIEBUS ILLIS Ecce ego Johannes VIDIT SUPRA (..) Unde Christe supplices tanti doni memores laudes tibi reddimus altisonis vocibus | Laudis ergo gloria tibi sit et gratia patre cum altissimo qui regnat per saecula | Amen dicant omnia |
| a01134 H | Beate pastor Petre clemens accipe voces precantum criminumque vincula verbo resolve cui potestas tradita aperire terris caelum apertum claudere | Egregie doctor Paule mores instrue et nostra tecum pectora in caelum trahe velata dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet caritas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen |