Factum est proelium in caelo Michael et angeli ejus proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli ejus et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo alleluia
Et audita est in caelo magna vox sanctorum dicentium nunc facta est salus et virtus et regnum deo nostro et potestas christi ejus quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum dei nostri die ac nocte alleluia
Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis quia factum est
Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es in nobis | Domine deus noster possiderunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui | Morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti et perdidisti omnem memoriam eorum | Indulsisti genti domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae | Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Sicut quae concipit cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua domine | Concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae | Vivent mortui tui interfecti mei resurgent | Expergiscimini et laudate dominum qui habitatis in pulverem quia ros lucis ros tuum et terram gigantum detrahes in ruinam | Vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio
Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es in nobis | Domine deus noster possiderunt nos domine absque te tantum in te recordaremur nominis tui | Morientes non vivant gigantes non resurgant | Propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum | Indulsisti genti domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae | Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Sicut qui concipit cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua domine | Concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum | Salutem non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae | Vivent mortui tui interfecti mei resurgent | Expergiscimini et laudate dominum qui habitatis in pulverem quia ros lucis ros tuum et terram gigantum detrahes in ruinam | Vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec transeat indignatio