Full text:
Decora lux aeternitatis auream diem beatis irrigavit ignibus apostolorum quae coronat principes reisque in astra liberam pandit viam | Mundi magister atque caeli janitor Romae parentes arbitrique gentium per ensis ille hic per crucis victor necem vitae senatum laureati possident | O Roma felix quae duorum principum es consecrata glorioso sanguine horum cruore purpurata ceteras excellis orbis una pulchritudines | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula | Amen
Genre:
Feast:
- Log in to post comments