Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis...
Tertio in flore mundus adhuc cum pubesceret in decore juventutis seculum pulcresceret atque prolis subter omnes laetos caeli cardines germinando pullularet humana feliciter | Natus est homo in mundo...
Beatus Silvester dixit Tarquinio evangelica sententia te alloquar stulte hac nocte anima tua tolletur a te et tormenta quae christianis minaris tu aeterna recipies
Inclytus levita Christi Maurus sancto Romano intulit crastina die beatus pater Benedictus caelestem gaudens scandet ad patriam et ideo tantae ejus gloriae exsultantibus animis congratulemur
Laetare praesul et pater eximie martyr Kiliane exsulta pro aequali gloria sacerdos dei Colonate gloriare pro victoria pari levita Totnane preces simul fundite pro nobis testes invitissimi redemptoris