| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Psalmus Asaph Quam bonus Israel deus his qui recto sunt corde | Mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei | Quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns | Quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum | In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur | Ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua | Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis | Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam iniquitatem in excelso locuti sunt | Posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra | Ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis | Et dixerunt quomodo scit deus et si est scientia in excelso | Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias | Et dixi ergo sine causa justificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas | Et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinis | Si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi | Existimabam ut cognoscerem hoc labor est ante me | Donec intrem in sanctuarium dei et intellegam in novissimis eorum | Verumtamen propter dolos posuisti eis dejecisti eos dum allevarentur | Quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam | Velut somnium surgentium domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges | Quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt | Et ego ad nihilum redactus sum et nescivi | Ut jumentum factus sum apud te et ego semper tecum | Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me | Quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram | Defecit caro mea et cor meum deus cordis mei et pars mea deus in aeternum | Quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnes qui fornicantur abs te | Mihi autem adhaerere deo bonum est ponere in domino deo spem meam ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion | 920072 | PS |
| Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Hoc det ejus gratia qui regnat per omnia | ah54143.1 | Sq |
| Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Amen dicant omnia | ah54143 | Sq |
| Prompta cuncta catholicae plebs alumna ecclesiae vota simul ex vitae et crimina pandite ut cunctorum auctor clemens cunctis praestita praestes petita | Michael et enim ille sublimatus nomine aula caeli conspicuus suum summidim nuntius princeps angelorum factus vocabulo quae celsus | Summi domini est iste magnus factus nuntius qui tetrum illum horrendum refugans quae angelum de bellando praecipite dimergit in servo | Magna si quidem est ista diei festivitas hujus almi archangeli Michaelis nuntii quam nos celebrare opportet suscipere devote | Cujus nomen ex virtute et opus ex munere ab omnis potenti raptum obtinet conservandum ut glorietur in deo cum consortes socios | Ut ex ejus in petra tu mereamur omnium obtinere apud deum veniam per ex caminum et beate vitae regnum fruere post transitum | Sit gloria sit quae honor patria te quae filio simul quae equo equalis perui paraclito qui unus in trinitate regnat in perpetuum | Amen | a06755.1 | H |
| Gaudet caterva nobilis dei repleta gratia trium sanctorum martyrum praeclara est solemnitas | Templum beata trinitas perenne condidit sibi ex quo novum depromitur dulcissimumque canticum | Hi tres viri concorditer ad passionem veniunt in trinitatis nomine hostem vicerunt pessimum | Faustus benignus primus est effectus hujus temporis condigna non est passio fratres futuram gloriam | Beatus Januarius aperta inquit janua est jam nobis ut gaudia caeli fruamur optima | En martialis prebuit ascensus almum omnibus sanctis te deo ut gloria in cuncta dicarit saecula | Judex iniquus et pessime servos dei cur afficis cur vanis profanis colis deos falsos suscipis | Furore tunc tyrannus est accensus inquit mittite qui nostra audet temnere in igne isto mittite | Intrant beati martyres laeti caminum concinunt hymnum deo et canticum novum piis concentibus | Abjecta carnis sarcina mittunt in astris spiritum Christum vident quem diligunt venientem cum sanctis angelis | Orate ad deum viri sancti ut repellet a nobis mala et conferat nobis bona pacemque donet omnibus | Precamur almi martyres per unum et trinum deum dirum ut jugum jam velociter quod sustinemus auferat | Clemens deus propitius solatium viventibus et mortuis fidelibus paradisi amenitate confoveat | Non patri sit | a07019 | H |
| Prompta cuncta catholicae plebs alumna ecclesiae vota simul ex vitae et crimina pandite ut cunctorum auctor clemens cunctis praestita praestes | Michael et enim ille sublimatus nomine aula caeli conspicuus suum summidim nuntius princeps angelorum factus vocabulo quae celsus | Cujus nomen ex virtute et opus ex munere ab omnis potenti raptum obtinet conservandum ut glorietur in deo cum consortes socios | Summi domini est iste magnus factus nuntius qui tetrum illum horrendum refugans quae angelum de bellando praecipite dimergit in servo | Iste semper est protector et defensor omnium ut cunctorum postulata regi deo offerat et ab illo destinatum plebi praestet gratiam | Magna si quidem est ista diei festivitas hujus almi archangeli Michaelis nuntii quam nos celebrare opportet suscipere devote | Ut ex ejus in petra tu mereamur omnium obtinere apud deum veniam per ex caminum et beate vitae regnum fruere post transitum | Sit gloria sit quae honor patria te quae filio simul quae equo equalis perui paraclito qui unus in trinitate regnat in perpetuum amen | a06755 | H |
| O mira patientia membra torrentur omnia ipse tamen tortoribus martyr insultat ignibus | Saevit ignis exterius intus saevire nescius nam resistet potentior ignis alter interius | Ortus hispano climate Romae sub Sixti dogmate renascitur sub Decio laureatus martyrio | O felix permutatio felix martyr in cambio qui pro brevi supplicio aeterno gaudet premio | Martyr dei laudabilis nobis adsis placabilis ut apud regem gloriae per te sit locus veniae | Sit Christo regi gloria qui juste pensat omnia pro se passis supplicia digna rependit praemia | Amen | a00364.2 | H |
| Mane prima sabbati surgens Dei filius nostra spes et gloria Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa Victoria Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia plena gaudio consolatur omnia Resurgentis itaque Maria Magdalene facta est praenuntia Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia O Maria mater pia stela maris appelaris operum per merita Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primodria fuderunt in ecclesia Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia Amen dicant omnia | g02531 | Sq |
| O dei verbum patris ore proditum rerum creator et verum principium aucto perennis lux origo luminis enixus alvo gloriose virginis Christe tu noster revera Emmanuel | Rex et sacerdos cui sacri lapides en ter quaterni onicinus agates nitent berillus zafirus carbunculus vel ametistus sardius topazius Smaragdus yaspis ligurius crisolitus | Nitetque gemis sol dies duodecim et nitens horis margaritis optimis gliscitque mundi jam fugatis tenebris et candelabra tibi superposita micant lucernis bis senis apostolis | Petrusque Romae frater ejus Acaie Indiae Thomas levi Macedoniae Jacobus Jebus et Aegypto zelotes Bartolomeus Licaon Judas Edisse Mathias Judaeae et Filippus Galliae | Magni deinde filii tonitrui adepti fulgent prece matris inclyte utriusque vita culminis insignia regens Joannes dextera solus Asiam ejusque frater potitus Hispania | Clari magistri carceris in noxio adsciti dexteram pacis unus federa tractus sinistra alter in sententia variaeque regno bis electa pignera mitriti poli properant ad gloriam | Advectus inquam gloriosus proemio electus instigabitur martyrio Christi vocatus Zebedaei Jacobus apostolatum jure implens debito victorque rapit passionis stigmata | Divino quippe obsidens suffragio idem magorum sontes iras daemonum coercens virum punit emulantium vivaxque daemum stolido oraculum insigne datus poenitens cor credulum | Perplexus enim voto compos comoda rima petendi egro adminicula optandi pandit fidei carismata vexillo pacis ad salutem copiam enseque functus seque munit gloria | O vere digne sanctior apostole caput refulgens aurem Hispaniae tutorque nobis et patronus vernulus vitando pestem esto salus celitus omnino pelle morbum ulcus facinus | Adesto fabens gregi pius credito mitisque pastor regi clero populo ope superna ut fruamur gaudia regna polorum sublimati gloria aeterna per te evadamus tartara | Praesta quaesumus trinitas potentia replensque globi cuncta solus macina aeterna cujus laus et clementia virtus perennis ingens | a07036 | H |
| Salve Franciadum gloria gentis per te sol fidei nube soluta illustrat patriam lumine Christi per te prima dies orta salutis | O regum soboles quae Clodovaeo ut Christum teneat traderis uxor gentili socio juncta fidelis sponsi mente procul nubila pelles | Florem mane rapit turbo recentem sic praeceps rapuit mors tibi natum vitae lotus aquis in meliori exsultat patria plaudis ovanti | At regina tibi nascitur alter rex sacro sobolem fonte renasci invitus patitur mox pia conjux excludis patrio corde timorem | Nunc ancilla dei perge Clotildis ex te progenies en nova surgit rex gens Franca deum te genitrice te praebente manum quaerere discent |sanctae sint triadi laudis honores per quam francigenis femina prudens ae colla jugo flectere suavi caelestemque viam currere monstrat | a03262.1 | H |
| O dei perenne verbum patris ore proditum organumque imbecillae ammoves infantium dans eis spirare flatum vocis ut promat sonum | Tu pius adesto nobis solve fibras gaturis ora instrue loquellis corda reple lacrimis ut sacrorum festa dignis praeccinamus canticis | Ecce Justus ecce Pastor ambo juncti sanguine quos pia fraternitatis vinxerat germanitas stant para aequalis sacrate passionis gloria | Hii tamen scholis retenti dum struuntur litteris audientes quod tyrannus intrat urbem persequens ilico scholam relinquunt et tabellas abnuunt | Appetunt cursu deinde praesidis praesentiam et crucem Christi sequendo corpus arma debile quod triumphos passionis expedirent fortiter | Hoc repente Datiano nuntiantes inquiunt ecce advenire Christum profitentes parvuli mortis ultro passionis atque cedes perpetim | Turbidus adest inde preces concitans sententiam ad suos truces ministros ut tenantur clamitat fustibus jubens tenella disicari corpora | Tunc sacrata voces esse allocuntur invicem temnerent ut temporales rite poenas corporis quo futurum possiderent gaudium cum angelis | Audiens mox Datianus martyrum constantiam excitatus in furore dictat hanc sententiam ut peremti ambo fratres morte dira intercidant | Protinus eos furentis pertrahunt satellites ad locum capi patentes quem ferunt laudabile esse illic verberantur laureantur sanguine | O locum vere beatum quo cruor reconditur sanctus illae parvulorum ad salutem plebium quove multas sanitatum signa eris effluant | Nempe hic divina virtus vicit iras daemonum curat ulcus membra sanat et dolores temperat vota cunctorum receptat et ruentes sublevat | Jam tuorum passione freta gaude civitas jure Complutensis almo quo laberis sanguine et gemellis mox camenas redde voto debitas | Hinc deus te postulamus ut praecantes audias pelle morbos solve vincla et relaxa crimina utque illaesi futuram appetamus patriam | Nominis tui amore da tuis in servulis temporalem nil amemus diligamus invicem te sequamur te canamus te fruamur perpetim | Gloria patri | a06901 | H |