Genre: 
Full text: 
Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus deum vivum ubi caritas et amor ibi deus | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Congregavit * | Una sabbati surrexit valde mane et apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurit nuntiare. Vere Dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuisti eum et dicebant | Vere * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi que videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Timeamus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta huius mundi devitare ad supernam felicitatem respiraret inter agmina sanctorum collacari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovem que erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Timeamus * | Mortem etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vita mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus sub homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vita mundi renovatum | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortem nobis propinaret secundum lignum Christus crucis contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * |
Feast: 
Fulltext source: 
GB-Lbl : Harley 4951
Notes: 
a combination of the An Congregavit and hymnlike verses that take a part of this An as refrain