Genre: 
Full text: 
Incensum o Christe tuo sacri altaris lumen refulgens tibi dedicetur ut possit nostras ab luere culpas clementi respectu | Suavi canore hymnum deo nostro tibi favente vocibus jucundis divine virtutis imploremus omnes cumula sacra | Preces quesumus vespertinis hymnis aevo perenni placidus succurre Christe tuorum plebium in unum almae salvator | Vota fideli tuam exoramus pium affectum deum majestatis ut aure placatus tribuas salutem nobis et pacem | Gloria patri trino sempiterno gloria Christo spiritu quae sancto simul in unum laus et potestas personet semper