| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis emergat et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in unam pariat gratiam mater infantiam procul ergo hinc jubente te domine omnis spiritus inmundus abscedat procul ergo tota nequitia diabolicae fraudis absistat nihil hic loci habeat contrariae virtutis ammixtio non insidiando circumuolet non latendo subripiat non inficiendo corrumpat | Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni inpugnatoris incursu et totius nequitiae purgata discessu sit fons vivus aqua regenerans unda purificans ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis spiritu sancto perfecte purgationis indulgentiam consequantur nnde benedico te creatura aquae per deum vivum per deum sanctum qui te in principio verbo separauit ab arida cujus spiritus super te ferebatur qui te de paradiso manare et in quattuor fluminibus totam terram rigare praecepit qui te in deserto amaram suauitate indita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit benedico te per Jesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum qui te in Channa Gallileae signo admirabili sua potencia convertit in vinum qui pedibus super te ambulauit et a Johanne in Jordane in te baptizatus est qui te una cum sanguine de latere suo produxit et discipulis suis jussit ut credentes baptizarentur in te dicens ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti | a01384 | Va |
| Fulget coruscans ut sidus exuberans candens eus quem missus inter omnibus praedicat gentes lumen verum sanctium repleatur quem omnes cunctis mirabilibus prodigiorum gestans quem miraculus | Hic est Philipus beatus scitam evangelium novenis annis post Christi ascensio receptus fuit ad mortis stadium inqua stabat draco ingens pessimus | Fiunt virtutes per manus apostoli duos tribu nos quem draco prostraberat seu filium sacrificans pontificis recuperabunt prospera libertitas et reddunt deo gratias multimodas | In locum dirum quem draco steterat benigne jussit ut vexilla conlocent virtutes magnas imperant ad quae rere tunc draco ipse quae prae erat Sevius in Christi laudem solitudo permanet | Per manus sancti Philippi apostoli omnes delictis poenitemdi perferunt suscitat fructos et curat quem morbidos et ipse illis tempus manum praedicat et sic ad Christum spiritum quem deferat | Audiam fecit domini magnalia quomodo venit et de virgo prodiit in mundus iste miraculis claruit et post in finem passionem suscepit inde resurgens et ad polum reddiens | Post hec beatis vocat ad se populus levitas jubet et sacerdos fieri deorum templa nimia ex trux rere ec tuarum quem scium erigere aeresicorum de errore reddere | Ex tunc ad deum emisit Christum cum due ejus virgines et filiae ex luce septem scit per in spiramine amatus quoque sepulcrali lumine ibi provisam dei manet gloriae | Te exoramus sancte Christe domine ut haec patronum intercessor praemiges procuntis servis christianus ad jubes ut in haec mundo tutelam ad ideas et in praesentem requiem accumules | Recipiantur cuncti omnes veniam quietem pacis et tranquilla gratiam et qui haec laudem condidit libertitas per intercessu praecibus apostolum et exauditor Jerusalem Christum dominum | Sit laus patri potentia deitas sit filio scientiae in laudibus sit paraclito sempiterna carmina et essentiae quem indivisa gloria in omni evo per aeterna saecula | a06727 | H |