Unus autem ex ipsis Caiphas nomine cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat ab illo ergo die cogitaverunt interficere...
Pater juste mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hi cognoverunt quia tu me misisti et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis
Pater sancte serva eos quos dedisti mihi quia tu me misisti et ut in me es et ego in ipsis et jam non sum de mundo hoc et ad te ascendo alleluia alleluia