O beata sponsa Christi Elisabeth quae meruisti apud regem angelorum suscitatrix mortuorum fieri quam plurium felix tui depressio superbis fit repressio et robur humilium tu pro nobis mater pia roga...
Virginei floris nomen admirabile martyrii decus cunctis venerabile admiremur veneremur in virgine Catharina quae laudatur adoratur meritis in monte Sina hujus quidem apud nos magna est religio sed...
O Maria stella maris pietate singularis pietatis oculo | Nos digneris intueri ne cuncteris misereri naufraganti saeculo | In hac valle lacrimarum nihil dulce nihil carum suspecta sunt omnia | Quid...
Christe caelestis medicina patris verus humanae medicus salutis provide plebis precibus potenter pande favorem | En ob infirmos tibi supplicamus quos nocens pestis valitudo quoassat ut pius morbum...
Hic est Martinus electus dei pontifex cui dominus post apostolos tantam gratiam conferre dignatus est ut in virtute trinitas deificae mereretur fieri trium mortuorum suscitator magnificus
Bone conditor vita vivorum spes mortuorum presta nobis ne perdantur redempti circumventi fraude maligni sed eruantur a penis inferni et reddantur vitae perhenni