a06782
|
H |
Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus simul et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominem perimunt quae humus excipit arida corpus animam rapit aura liquorem | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compactaquae dissociari et dissona texta retexi | Hanc tu deus optime mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstrans quod perdita membra resurgant | Ut dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur pars illa potentior extet qua germen ab aethere traxit | Sit terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum | At si generis ignei memor olim contagia pigra recusset vehit hospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa reviset animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est asparsaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Hoc provida Christicolarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor per urget | Quia dum jacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae opus exhibet ille benigno Christo pio omnipotenti | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognitaque munera nobis aliena in morte dolore | Sancti sator ille Thobiae sacer ac venerabilis heros dapibus jam rite paratis jus praetulit exequiarum | Jam stantibus ille ministris ciatos ac fercula linquid studioque accinctus humandi fletu dedit ossa sepulcro | Veniunt mox proemia caelo pretiumque rependitur ingens nam lumina nescia solis illitaque felle serenat | Jam tunc docuit pater orbis quam sit rationis egenis mordaz et amara medella cum lux animum nova vexat | Docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi | Mors ipsa beatior inde est quod pro cruciamina laeti via panditur ardua justis et adhaerere doloribus hitur | Hinc mortificata virescunt redeunt melioribus annis nec post obitum recalescens compago fatiscere novit | Haecque modo pallida tabo color avidus inficit hora tunc flore venustior omni sanguis cudae tanguet amoena | Jam nulla deinde senectus frontis decus invida carpit machies neque sicca lacertos suco tenuavit adhaeso | Moruas quoque pertifer artis qui nunc populatur anhelus sua tunc tormenta resudans luex inter vincula mille | Hunc aeminus ahere abalto victrix carolamque perennis cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores | Quod turba supprestis inepte clangens ululamina condita jura luctu dolor arguit amoens | Jam mesta quiesce quaerella lacrimas suspendite matres nullus sua pignera plangat mors haec reparatio vitae est | Sic semina sicca virescunt jam mortua jamque sepulta quae reddite cespite ab imo veretes meditantur aristas | Nunc suscipe terra fobendum gremioque hunc concipe molli hominis tibi membra secuestro generosa et fragmina credo | Animae fuit haec domus olim factoris ab ore create fervens habitavit inhistis sapientiae principe Christo | Tu depositum contege corpus non in memor ille requiret sua munera finctor et auctor propriique enigmata vultus | Venient cito tempora ista cum spem deus impleat omnem reddas pataefacta ne cesse est qualem tibi trado figuram | Non siccariosa vetustas dissolverit ossa favillis fueritque cinis cujus arens minimi mensura pugilli | Haec si vaga flamina et aure vacuum per inane volanter tulerint cum pulvere nervos hominem perisse licebit | Sed dum resolubile corpus revocas deus atque reformas qua nam regione jubebis animam requiescere puram | Gremio senis addita sancti recubuit ut est Eleazar quem floribus undique septum dives procul aspexit ardens | Sequimur tua dictae redemptor quibus atram morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis irae latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime ductor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Animas non in memor ob hoc quarum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patrigenito sive dono orbem regis qui deus unus | Amen |
a06782:01
|
HV |
Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti |
a06782:02
|
HV |
Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus simul et caro servit |
a06782:03
|
HV |
Rescissa sed ista seorsum solvunt hominem perimunt quae humus excipit arida corpus animam rapit aura liquorem |
a06782:04
|
HV |
Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compactaquae dissociari et dissona texta retexi |
a06782:05
|
HV |
Hanc tu deus optime mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstrans quod perdita membra resurgant |
a06782:06
|
HV |
Ut dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur pars illa potentior extet qua germen ab aethere traxit |
a06782:07
|
HV |
Sit terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum |
a06782:08
|
HV |
At si generis ignei memor olim contagia pigra recusset vehit hospita viscera secum pariter quae reportat ad astra |
a06782:09
|
HV |
Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus |
a06782:10
|
HV |
Venient cito saecula cum jam socius calor ossa reviset animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet |
a06782:11
|
HV |
Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores |
a06782:12
|
HV |
Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat |
a06782:13
|
HV |
Candore nitentia claro praetendere lintea mos est asparsaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat |
a06782:14
|
HV |
Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno |
a06782:15
|
HV |
Hoc provida Christicolarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor per urget |
a06782:16
|
HV |
Quia dum jacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae opus exhibet ille benigno Christo pio omnipotenti |
a06782:17
|
HV |
Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognitaque munera nobis aliena in morte dolore |
a06782:18
|
HV |
Sancti sator ille Thobiae sacer ac venerabilis heros dapibus jam rite paratis jus praetulit exequiarum |
a06782:19
|
HV |
Jam stantibus ille ministris ciatos ac fercula linquid studioque accinctus humandi fletu dedit ossa sepulcro |
a06782:20
|
HV |
Veniunt mox proemia caelo pretiumque rependitur ingens nam lumina nescia solis illitaque felle serenat |
a06782:21
|
HV |
Jam tunc docuit pater orbis quam sit rationis egenis mordaz et amara medella cum lux animum nova vexat |
a06782:22
|
HV |
Docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi |
a06782:23
|
HV |
Mors ipsa beatior inde est quod pro cruciamina laeti via panditur ardua justis et adhaerere doloribus hitur |
a06782:24
|
HV |
Hinc mortificata virescunt redeunt melioribus annis nec post obitum recalescens compago fatiscere novit |
a06782:25
|
HV |
Haecque modo pallida tabo color avidus inficit hora tunc flore venustior omni sanguis cudae tanguet amoena |
a06782:26
|
HV |
Jam nulla deinde senectus frontis decus invida carpit machies neque sicca lacertos suco tenuavit adhaeso |
a06782:27
|
HV |
Moruas quoque pertifer artis qui nunc populatur anhelus sua tunc tormenta resudans luex inter vincula mille |
a06782:28
|
HV |
Hunc aeminus ahere abalto victrix carolamque perennis cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores |
a06782:29
|
HV |
Quod turba supprestis inepte clangens ululamina condita jura luctu dolor arguit amoens |
a06782:30
|
HV |
Jam mesta quiesce quaerella lacrimas suspendite matres nullus sua pignera plangat mors haec reparatio vitae est |
a06782:31
|
HV |
Sic semina sicca virescunt jam mortua jamque sepulta quae reddite cespite ab imo veretes meditantur aristas |
a06782:32
|
HV |
Nunc suscipe terra fobendum gremioque hunc concipe molli hominis tibi membra secuestro generosa et fragmina credo |
a06782:33
|
HV |
Animae fuit haec domus olim factoris ab ore create fervens habitavit inhistis sapientiae principe Christo |
a06782:34
|
HV |
Tu depositum contege corpus non in memor ille requiret sua munera finctor et auctor propriique enigmata vultus |
a06782:35
|
HV |
Venient cito tempora ista cum spem deus impleat omnem reddas pataefacta ne cesse est qualem tibi trado figuram |
a06782:36
|
HV |
Non siccariosa vetustas dissolverit ossa favillis fueritque cinis cujus arens minimi mensura pugilli |
a06782:37
|
HV |
Haec si vaga flamina et aure vacuum per inane volanter tulerint cum pulvere nervos hominem perisse licebit |
a06782:38
|
HV |
Sed dum resolubile corpus revocas deus atque reformas qua nam regione jubebis animam requiescere puram |
a06782:39
|
HV |
Gremio senis addita sancti recubuit ut est Eleazar quem floribus undique septum dives procul aspexit ardens |
a06782:40
|
HV |
Sequimur tua dictae redemptor quibus atram morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis irae latronem |
a06782:41
|
HV |
Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis |
a06782:42
|
HV |
Illic precor optime ductor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans |
a06782:43
|
HV |
Animas non in memor ob hoc quarum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas |
a06782:44
|
HV |
Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patrigenito sive dono orbem regis qui deus unus |
a06782:45
|
HV |
Nos tecta fovebimus ossa violis et fronde frequenti titulum et frigida saxa liquido spargemus odore |