Genre: 
Full text: 
Fabens redemptis voto abstinentiae occure fessis dux verus Emmanuel a quo dicata sanctius jejunia forma futuri noscitur ad gloriam opus caelestis regni esse januam | Cui sic consors clara sidus rutilans ignita lampas misceatur largitas utraque libans celsa quisnam dextera riteque compos ut alis pennigera volatu pernix poliatus intima | Insigne cujus Moyses misterium dei amicus extitit oraculo raptus Elias caeli curro igneo fultu tuaetur Ninive cum civibus quod verbi claret veritatis nuntius | Passim deinde tu magister caelibum quater dierum decies curriculo victor triumphans paradise heremo morsu delicti abluens jejunio prorsus retentans temptatori callido | Quod nos sequentes visitatim decimas saltim dierum nunc litamus hostias tu quoque mitis jugis indulgentia et holocausta effice pinguissima quo expiemur sordium piacula | Poculum esto vitae sitientibus fons aquae vivae regni sors denarius gulae qui austo in Adam cecidimus surgendo in te jejunando dapibus reficiamur cum supernis civibus | Qui contritorum usus sacrificio adest latroni in crucis patibulo nobis adesto caelitus tu domine nostri memento nos de throno respice quos redemisti tuo sacro sanguine | Judex ut ipse cum tremendus veneris praeviam crucem angelorum humeris terrorem mundum tubaque concusseris cum sanctis ipsis innovati gloriam dextram tenentes evadamus tartara | Praestaque summa trinitas potentia cuncta qui regis saeculorum saecula ut te fruentes sine fine gloria lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | Amen
Fulltext source: 
E-Mn MSS/10001 132
Notes: 
Randel 381-12