Genre: 
Full text: 
Rex aeterne deus fons pietatis spes tranquilla salus vera medella defessis requies pascua vitae lux indeficiens Parcae redundans | Ad te mestificati murmura dantes acclines famuli assumus omnes nollensque miseros morte punire conversos potius vivere magis | Tu es confugium illud opacum ad quod dum titubans conscia culpis mens tamdem properat percipit idem pro flagris veniam atque salutem | Nos unde nimium territi actum quos cladis valide plectitur ictu ad te confugimus almae redemptor ut culpam pietas mox sequatur | Mortem quam minitans voce propheta olim vaticinat sic Jeremias videmus proprius percite nostras nunc intrare domos atque fenestras | Davidque gravius tempore fluxit urbem depopulans impia clades nostris pro meritis finibus instans jam quoque gladio vindice truncat | Morbi ecce lues longius crassans ad nos proclivior poene vicinat at nunc pro vitiis proxima nostris consistit perimens agmina plebis | Quasdam mortificans durius partes mittit funereros fibrium ignes ex quibus patriflua reddita membra non flat spiritus nec pulmo anhelat | Virtus nulla viget carnis humanae subsistit facilis fessa dolore hac laudis facie cuncta tabescunt ut cera solito igne fugatur | Infantes juvenes sexus utriusque aetas ipse senum cignea jamque lactantes etiam ubera matrum prostratur pariter vulnere diro | Repletae nimium civibus urbes castella populis villulae omnes effectae vacuae sunt solitudo cultore manet arida tellus | Hanc peccata plagam nostra merentur hoc nostrum facinus parturit ulcus haec funesta quoque mempe lamenta admissa tribuant nostra luenda | Hac proinde pium cernui omnes sanctum Christe tuum quaesumus vultum qui semper bonus es atque benignus contritos releva corde piatos
Fulltext source: 
E-Mn MSS/10001 159
Notes: 
Randel 392-16